De inspiratione sacrae scripturae
p. 113
quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni; et alia quaestio, utrum scriptorem Sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit. Immo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla librorum illorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Contra auctoritatem Scripturae nihil valet auctoritas aliorum scriptorum. Quare ad Vincentium Donatistam scribit: „Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia [Scripturae antea proposita] colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii, sive, antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini; primo quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tamquam ita ex iis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt, quam veritas postulat.“ Idem saepe repetit contra Donatistas.
119. Quia tamen apparentes contradictiones et errores sunt in Sacra Scriptura, Augustinus multum laboravit ad has difficultates tollendas. Qua in re notissimi sunt libri, quos scripsit „De consensu evangelistarum“. Placet autem ex hoc opere locum exscribere, quo Augustini de inspiratione sententia clarius manifestatur. Agitur de verbis Matthaei (27, 9), quibus evangelista dicit de triginta argenteis a Iuda acceptis et agro empto exstare vaticinium apud Ieremiam, cum potius videatur dicere debuisse: apud Zachariam (11, 12). Dat Augustinus triplex responsum: Imprimis in multis codicibus non legitur: Ieremias, sed simpliciter: per prophetam; ergo fortasse evangelista nullum nomen posuerat. Sed quia plures codices indicant nomen Ieremiae, praeferenda est alia explicatio.
„Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthaei evangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno Spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere, quaecumque per eos Spiritus Sanctus dixit, et singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam, tam sint Zachariae quam Ieremiae, et quae dicta sunt per Zachariam, tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset, ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relin-
Epist. 28, 3; M 33, 112 sq. Ib. 93, 35; M 33, 333 sq.
E. g. De haptismo contra Donatistas 2, 3; M 43, 128.