De inspiratione sacrae scripturae
p. 114
queret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus ad informandos nos tantam verborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus, quod per Zachariam dictum reperiremus? Tertia solutio est, quod Ieremias loquitur de agro empto, Zacharias de triginta argenteis, Matthaeus vero utrumque vaticinium in unum componens, solum Ieremiam nominavit .
120. Ex hac expositione colligitur, secundum Augustini sententiam Spiritum Sanctum ita movere mentem sacrorum scriptorum, ut singulas res iis in memoriam revocet et scribendas inspiret .
„Quid interest, quis quo loco ponat, sive quod ex ordine inserit, sive quod omissum recolit, sive quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem vel alia narranti, nec sibi nec alteri? Quia enim nullus in potestate est, quamvis optime fideliterque res cognitas quo quis ordine recordetur (quid enim prius posteriusve homini veniat in mentem, non est ut volumus, sed ut datur), satis probabile est, quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa, quae narrabat, eius recordationi suggerere, in iis dumtaxat rebus, quarum ordo, sive ille sive ille sit, nihil minuit auctoritati veritatique evangelicae. Cur autem Spiritus Sanctus, dividens propria unicuique, prout vult, et ideo mentes quoque sanctorum propter libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo, quae scriberent, sine dubio gubernans et regens, alium sic, alium vero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesiverit, divinitus adiutus poterit invenire.“ „Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam, quae mentiendo promitur, sed etiam eam, quae obliviscendo.“
Si praeterea notaverimus secundum Augustinum scriptores sacros sensisse mentem suam specialiter regi a Spiritu Sancto, quemadmodum supra audivimus, sine dubio fatebimur elementa divina inspirationis satis fortiter esse expressa. Unde perspicitur, quomodo Deum alloqui possit: „Avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui [libros sacros] et prae ceteris apostolum Paulum; et perierunt mihi illae quaestiones, in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exsultare cum tremore didici.“
121. Neque tamen neglegit Augustinus elementa humana. „Audeo dicere, fratres mei. forsitan nec ipse loannes dixit, ut est, sed et ipse,
De cons. evang. 3, 7, 28 sqq; 34, 1174 sqq.
Ceterum illa Augustini explicatio caute recipienda est, ne ridicula fiat. Verum quidem est ea, quae de rebus fidei et morum dicuntur a sacris scriptoribus, omnia esse eiusdem auctoritatis, quatenus principaliter a Spiritu Sancto dicuntur. At si quis propterea vellet omnia dicta alicuius scriptoris sacri indiscriminatim cuivis alii auctori sacro tribuere, quantae absurditates secuturae essent, unusquisque videt, ut si qui vellet ea. quae in Exodo narrantur. tribuere Ioanni apostolo, et ea, quae in Apocalypsi leguntur, adscribere Moysi.
De cons. evang. 2, 20, 51 52; M 34, 1102.
Ib. 2, 12. 29; M 34, 1091.
Conf. 7, 21; M 32, 747.