De inspiratione sacrae scripturae
p. 115
ut potuit, quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil. Quia vero homo inspiratus, non totum, quod est, dixit; sed quod potuit homo, dixit. Deus „per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit“ .
Maxime inculcat Augustinus evangelistas, sicut alios veraces homines, id tantum curasse, ut res veras narrarent, non quibus verbis narrarent.
„Si quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus, an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis, quae illum dixisse posuit, tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat, qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. . . . Ut enim quisque meminerat, et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas evangelii verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si, pluribus rem, quam audierunt vel viderunt, reminiscentibus, non eodem modo atque iisdem verbis eadem tamen res fuerit indicata, aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis, quae tamen idem valeant, verba proferantur... sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba, quae audivit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discrepant, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut, pluribus eandem rem forte narrantibus, nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit evangelistarum aliquem mentitum fuisse vel existimare vel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale quid acciderit, quale illis accidisse monstratur... Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos, qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus.“ Hoc nosse ipsi fidei utile esse ait Augustinus, „ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba, quae propter illam sunt dicenda, commendet, cum potius ita res, quae dicenda est, sermonibus, per quos dicenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus, et in ipso angeli eius“ .
Itaque verba, in quantum sententiam non mutant, ita Deus scriptoribus sacris permittit, ut loquantur, sicut ceteri homines veraces
In Ioan. tract. 1, 1; M 35, 1379 sq. De civ. Dei 17, 6, 2; M 41, 537.
De cons. evang. 2, 12, 27 sqq; M 34, 1090 sq.
Ib. 2, 66, 128; M 34, 1139.