De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 116

loqui solent, rem solam per se intendentes, verba vero tantum, in quantum sunt signa apta rei exprimendae.

122. Saepe etiam et merito monet Augustinus sensum Scripturae non esse confundendum cum nostra expositione Scripturae.

„In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide, qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus, non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.“ „Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conversione, vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis et lunae, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque huiusmodi ceteris etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus secundum christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab iis. qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re, quam optime norunt, errare deprehenderint et vanam sententiam suam de nostris libris asserere, quo pacto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe vitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos?“ „Quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris, id est, catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum.“

123. Regula autem exponendae Scripturae est fides catholica.

„In libris maxime, quos nobis divina commendat auctoritas, in quibus temeritas asserendae incertae dubiaeque opinionis difficile sacrilegii crimen evitat, ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. Et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem Scripturarum divinarum trahere consueverunt, ante tractationem huius libri catholica fides breviter explicanda est.“ Manichaeis, qui legebant epistulam, cuius initium erat: „Manichaeus, apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris“, obicit: „Quaero, quis sit iste Manichaeus? Respondebitis: Apostolus Iesu Christi. Non credo; quid iam dicas aut facias, non habebis. Promittebas enim scientiam veritatis, et nunc quod nescio, cogis, ut credam. Evangelium mihi fortasse lecturus es, et inde

De Genesi ad litteram 1, 18, 37; M 34, 260.

Ib. 1, 19, 39; M 34, 261. Ib. 1, 21, 41; M 34, 262.

De Genesi liber imperf. 1, 1; M 34, 220 sq.