De inspiratione sacrae scripturae
p. 117
Manichaei personam tentabis asserere. Si ergo invenires aliquem, qui evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: Non credo? Ego vero evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas [quia ex sola traditione catholica constat evangelium esse librum divinum]. Quibus ergo obtemperavi dicentibus: Crede evangelio, cur iis non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichaeis? . . . Quodsi forte in evangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui iubent, ut tibi non credam. Qua infirmata iam nec evangelio credere potero, quia per eos illi credideram. . . . Sed absit, ut ego evangelio non credam.
124. Verum quidem est revelationem non esse factam, ut homines sint boni mathematici, sed ut sint boni Christiani. „Non legitur in evangelio Dominum dixisse: Mitto vobis Paracletum, qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos.“ At hinc minime colligitur Spiritum Sanctum, si quid de rebus ad salutem non pertinentibus dicat, posse falsa dicere. Nam „Scripturam esse veracem nemo dubitat nisi infidelis aut impius“ . „Maior est quippe Scripturae huius auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas.“ Itaque finis quidem Sacrae Scripturae seu Spiritus Sancti, auctoris Scripturae, non est de rebus saecularibus edocere homines; sed si propter alium finem de his rebus loquitur, verum dicit, et si res nullo modo sunt profuturae ad salutem, de iis tacet.
„Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli credenda sit secundum Scripturas nostras. Multi enim multum disputant de iis rebus, quas maiore prudentia auctores nostri omiserunt, ad beatam vitam non profuturas discentibus. . . . Sed quia de fide agitur Scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoravi, ne quisquam eloquia divina non intellegens, cum de his rebus tale aliquid vel invenerit in libris nostris, vel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus adversari videatur, nullo modo iis cetera utilia monentibus vel narrantibus vel pronuntiantibus credat, breviter dicendum est de figura caeli hoc scisse auctores nostros, quod veritas habet, sed Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista docere homines, nulli saluti profutura.“
Ergo ait quidem Augustinus finem Scripturae non esse docere profana propter se, sed nulla ratione concedit profana, quae in Scriptura leguntur, posse esse falsa. „Nos vero in nostrae religionis historia, fulti auctoritate divina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet se habeant cetera in saecularibus litteris.“
125. Sub duplici respectu Augustinus minus feliciter explicavit indolem supernaturalem Sacrae Scripturae. Imprimis statuitur ab eo multiplex sensus litteralis Loquens de variis commentariis in primum caput Genesis, ait:
Contra epistulam Manichaei 5, 6; M 42, 176.
De actis cum Felice Manichaeo 1, 10; M 42, 525.
De Gen. ad lit. 7, 28, 42; M 34, 371. Ib. 2, 5, 9; M 34, 267.
Ib. 2, 9, 20; M 34, 270. De civ. Dei 18, 40; M 41, 600.