De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 118

„In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate; ac per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses ille tuus famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum [i. e. in libris confessionum tales quaestiones non vult discutere]. Si tibi non confiteor, nescio [i. e. in his libris nolo nisi te laudare].... Sed omnes, quos in iis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem ... eundemque famulum tuum, Scripturae huius dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum, te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in iis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit. Ita cum alius dixerit: Hoc sensit, quod ego, et alius: Immo, illud, quod ego, religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum illa scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, aut quidquid nos non potuimus aut nondum possumus, et tamen in iis inveniri possit. Postremo, Domine, qui Deus es, et non caro et sanguis, si quid homo minus videt, numquid et Spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in iis verbis ipse revelaturus legentibus posteris, etiam si ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa, quam cogitavit, ceteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut, quam placet, alteram veram, ut sive nobis hoc, quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorundem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error.... Sine me itaque brevius confiteri tibi et eligere unum aliquod, quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ex fide confessionis meae, ut si hoc dixero, quod senserit minister tuus, recte atque optime; quod si assecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius verba veritas tua dicere voluerit, quae illi quoque dixit, quod voluit.“

Hoc loco Augustinus sententiam suam de multiplici sensu litterali latius quam alibi exposuit. Posuit autem hoc principium ex animo pacifico, ne lites essent inter eos, qui omnes in catholicam veritatem consentirent. At etsi hoc principium forte periculosum non sit iis, qui iam in veritate firmati unice quaerunt, quomodo verba quaedam Scripturae intellegi possint, plane tamen perniciosum est, cum agitur de quaestione disputata ex Scripturae auctoritate solvenda. Quando enim Catholicus disputat cum haeretico agnoscente quidem Scripturam, sed negante ecclesiae magisterium, et Catholicus et haereticus dicent:

Conf. 12, 30 31 32; M 32, 843 sq.