De inspiratione sacrae scripturae
p. 119
Mea sententia est vera, hanc intellexit auctor sacer. Finiri quidem tunc potest disputatio, si admittendus est unus sensus litteralis, et si hic inveniri et demonstrari potest. Sed actum est de auctoritate Scripturae ad solvendas tales quaestiones, si disputantes prius scire debent, quid sit verum, et si dein secundum hanc scientiam subicere quamlibet sententiam verbis Scripturae possunt, quae cum his verbis non aperte pugnat. Itaque tum maxime, cum „ad culmen auctoritatis scribitur“, ut ait Augustinus, talem multiplicitatem sensuum prorsus excludi necesse est, ne quivis sub praetextu veri ad suam opinionem possit dicta auctorum sacrorum trahere. Illis autem, qui iam firmiter tenent veritatem, talis sensus multiplex ad nihilum utilis esset, nisi ut id, quod aliunde iam norunt, etiam in libris sacris scriptum invenirent. Ob has et alias rationes multiplex sensus litteralis, pace tanti doctoris, omni modo est reiciendus.
126. Ceterum ipsum Augustinum periculum huius doctrinae non fugit.
Scripturam „legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes voluntatemque illorum, a quibus conscripta est, invenire et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus“ . „Quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille, qui scripsit, illis non mentientibus fallitur; sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae praecepti finis est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur. Asserendo enim temere, quod ille non sensit, quem legit, plerumque incurrit in alia, quae illi sententiae contexere nequeat, quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse, quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi.“ Itaque quando mens scriptoris manifesta est, standum est in sensu obvio et litterali. „Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam ... consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit... Quodsi ambae vel etiam omnes, si plures fuerint, partes ambiguitatem secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus, cuinam sententiae de pluribus, quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur... Ubi autem neque praescripto fidei neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum, quae ostenduntur, sententiam distinguere... Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae [ex qua facta est versio] solvat inspectio.“ „Quando autem ex iisdem Scripturae verbis non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiamsi latet, quid senserit ille, qui scripsit, nihil periculi
De doctr. christ. 2, 5; M 34, 38.
lb. 1, 36 37; M 34, 34 sq.
lb. 3, 2 4; M 34, 65 sqq.