De inspiratione sacrae scripturae
p. 120
est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest, id tamen eo conante, qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam Sanctus operatus est Spiritus. Repetita doctrina de multiplici sensu, addit: „Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat, ut ratione reddita manifestus appareat, etiamsi ille, cuius verba intellegere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam, aut si habet, ex eadem Scriptura inventis atque adhibitis testibus terminetur.“
Itaque doctrina de sensu multiplici dicitur restringenda ad locos ambiguos. Ceterum Augustinus, quoties ei ex Scriptura argumentandum est, relinquit hanc doctrinam et unum verum sensum locorum, de quibus disputatur, demonstrare studet. Quare contra Augustini doctrinam, etiam ut ab ipso limitatam, satius erit Augustini exemplum sequi. Recte vero monet cum sensu litterali non esse confundendum sensum crasse materialem. „Nam cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias.... Cum enim figuratum sic accipitur, tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur.“ „Sciant autem litterati modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse.“
127. Neque tropis tantum, sed etiam typis Scriptura figurate loquitur, etsi alio modo; nam in tropis figura est in modo loquendi, in typis figura est in re significata.
Ergo quando agitur de typis, prius attendendum est „ad litteram rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti [i. e. sensus typicus] ... ut, quando auditis exponi sacramentum Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud, quod lectum est, credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare [sensum typicum].“ „Vetus enim Testamentum est promissio figurata; Novum Testa-
De doctr. christ. 3, 27 28; M 34, 80. Ib. 3, 5; M 34, 69.
Ib. 3, 29; M 34, 80.
Sermo 2, c. 4 6; M 38, 29 sq. De eadem re alibi ait: „Nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines, parentes generis humani, Sanctae Scripturae veritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt, arboresque illas et ligna fructifera in virtutes vitaeque mores convertunt, tamquam visibilia illa et corporalia non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta vel scripta sint. Quasi propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritualis intellegi, tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sara, et ex illis duo filii Abrahae, unus de ancilla et alius de libera, quia duo Testamenta in iis figurata dicit apostolus (Gal 4, 22 sq.); aut ideo nulla de petra, Moyse percutiente, aqua defluxerit (Ex 17, 6), quia potest illa figurata significatione etiam Christus intellegi, codem apostolo dicente: Petra autem erat Christus (1 Cor 10, 4). Nemo itaque prohibet intellegere paradisum vitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor virtutes. ... Haec et si quae alia commodius dici possunt de intellegendo spiritua-