De inspiratione sacrae scripturae
p. 121
mentum est promissio spiritualiter intellecta... Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum, circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Aegypto, liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo... Hac igitur ratione quae in Vetere Testamento narrantur, tenemus „non sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta, neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae civitas Dei est, esse referenda, cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia videmus impleri... Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor istarum, vel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei... Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam [typice] significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam illa, quae nihil significant, attexuntur.“
Unde non arbitrarie omnia typice exponenda sunt, sed ea tantum, quae aut ex ipsa Scriptura aut ex ecclesiae doctrina typos esse constat .
Sensum Scripturae secundum materiam Augustinus distinguit in ea, „quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur“ .
Alio modo explicandam docet Scripturam „secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam... Secundum historiam ergo docetur, cum docetur, quid scriptum, aut quid gestum sit; quid non gestum, sed tantummodo scriptum quasi gestum sit [quatenus scribere est etiam aliquid gerere]. Secundum aetiologiam, cum ostenditur, quid qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo Testamenta Vetus et Novum. Secundum allegoriam, cum docetur non ad litteram esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate intellegenda“ . Singula illustrat exemplis, allegoriam exemplo Ionae (Mt 12, 39 40) et iis, quae Paulus scribit (1 Cor 10, 1 sqq et Gal 4, 22 sqq). Unde colligitur, nomine allegoriae etiam typos comprehendi, quemadmodum ipse quoque Paulus loquitur. Ceterum allegoriam, prout a typo distinguitur, Augustinus non minus admisit, immo frequentius, quam patiuntur hermeneuticae regulae. Sufficit in memoriam revocare libros „De Genesi contra Manichaeos“
128. Alterum, in quo videtur S. Augustinus minus recte sensisse, est exaggerata notio auctoritatis versionis Septuaginta. Firmiter enim
liter paradiso, nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas fidelissima, rerum gestarum narratione commendata, credatur (De civ. Dei 13, 21; M 41, 394 sqq).
Sermo 4, c. 8; M 38, 37. De civ. Dei 16, 2, 3; M 41, 479.
Cf. de Gen. ad lit. 8, 2; M 34, 374. Ib. 1, 1, 1; M 34, 247.
De utilitate credendi 3, 5; M 42, 68 sq.
Vide 2, 2 sqq; M 34, 197 sqq. Monet tamen Augustinus: „Quis non impudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habet et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?“ (Epist. 93, 8, 24). Ad quae verba saepe Scholastici provocant, ut ostendant, ex sola allegoria non posse fieri argumentum, et quae uno loco allegorice dicantur, alio loco expresse dici (cf. infra n. 176 nota).