De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 122

sibi persuasit interpretes septuaginta fuisse veros prophetas, qui non solum miraculoso modo versionem fecerint, sed etiam novas revelationes acceperint et veteres prophetias, quae sunt in textu hebraico, ex inspiratione Spiritus Sancti partim omiserint. Ubi vero contradictiones inter textum graecum et hebraicum manifeste apparent, studet eas allegorica expositione removere . Hac in re Hieronymus clarius vidit, eiusque sententia paulatim perfectam victoriam obtinuit.

129. Tandem Augustinus docet, et recte quidem, prophetas ad scribendos sacros libros speciali inspiratione indiguisse.

„In ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem Scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris aliis inveniri dicuntur, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur (1 Par 29, 29; 2 Par 9, 29), nec tamen inveniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, me causa latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, Sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione divina scribere potuisse, atque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista vero Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon.“

Sed finienda est haec de S. Augustini doctrina inquisitio; nam si omnia colligerentur, quae scripsit ad inspirationem pertinentia, iustae molis conficeretur volumen. Compensatur autem haec in exponenda Augustini sententia prolixitas eo, quod sequentes scriptores brevissime absolvere vel etiam omittere licet; nam tantum valuit per multa saecula Augustini auctoritas, ut catholici omnes se fideles eius discipulos gloriarentur neque nova addenda eius doctrinae esse censerent. Quare paucos tantum alios audiamus.

130. S. Salvianus de Scriptura Sacra loquens ait: „Alia omnia, i. e. humana dicta, argumentis ac testibus egent, Dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quidquid incorrupta veritas loquitur, incorruptum sit testimonium veritatis. Sed tamen cum per Scripturas Sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam voluerit Deus noster, quia ipsum quodammodo Scripturae Sacrae oraculum Dei mens est, quidquid vel agnosci vel praedicari Deus voluit, non tacebo.“

131. Brevissime S. Leo M.: „Sacra (inquit) et digito Dei evangelia scripta.“ Ideo „ab evangelica apostolicaque doctrina ne uno quidem

De civ. Dei 18, 42 43 44; M 41, 602 sqq. Ib. 18, 38; M 41, 598.

De gubernatione Dei 3, 1; M 53, 57. Sermo 69, c. 3; M 54, 377.