De inspiratione sacrae scripturae
p. 123
verbo liceat dissidere aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt , „cum indubitabilem obtineat auctoritatem sacra narratio“ . Immerito autem S. Leoni adscribitur formula: Deum esse auctorem Novi et Veteris Testamenti. Haec quidem formula invenitur in editionibus operum S. Leonis (e. g. apud M 56, 880), at non sunt ipsius verba, sed pertinent ad „Statuta ecclesiae antiqua“, de quibus infra (n. 138).
132. S. Gregorius M. Expositioni in librum Iob haec inter alia praefationis instar praemittit:
„Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati Iob scriptor habeatur... Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui in illius opere inspirator exstitit et per scribentis vocem imitanda ad nos eius facta transmisit. Si magni cuiusdam viri susceptis epistulis legeremus verba, sed, quo calamo fuissent scripta, quaereremus, ridiculum profecto esset epistularum auctorem scire sensumque cognoscere, sed, quali calamo earum verba impressa essent, indagare. Cum ergo rem cognoscimus eiusque rei Spiritum Sanctum auctorem teneamus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras de calamo percontamur.“
Haec videri potest exaggeratio elementi divini in inspiratione; nam, etsi Deus per homines loquitur, homines non sunt calami inanimi, sed instrumenta rationalia, quae a Deo per intellectum et voluntatem moventur. Utitur vero Deus creaturis modo naturae earum congruo. Modus autem huius hominis non est modus illius hominis in concipiendis et exprimendis rebus, et homines huius aetatis aliter cogitare et loqui solent atque homines illius aetatis. Unde saepe plurimi refert nosse, quo tempore et a quo homine liber aliquis conscriptus sit. Accidit quidem, ut alicuius libri sacri neque auctorem humanum neque aetatem cum certitudine definire possimus, quemadmodum liber Iob ostendit. Tunc utique valet, quod ait Gregorius: Quando auctor humanus ignotus est, sufficit nobis auctorem divinum nosse. De hoc solo casu loquitur Gregorius; unde eius verba non indefinite ad omnia alia extendere licet.
Similiter caute accipienda sunt, quae Gregorius profert ad explicandum, cur scriptores sacri de se ipsis ut de aliis loquantur.
„Scriptores sacri eloquii, quia impulsu Sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tamquam de aliis proferunt. Ergo Sanctus Spiritus per Moysen locutus est de Moyse; Sanctus Spiritus per Ioannem locutus est de Ioanne... Itaque scriptores sacri, quia repleti Sancto Spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt, et sic de se sententias quasi de aliis proferunt.“
Epist. 82, 1; M 54, 918. Sermo 52, c. 1; M 54, 314.
In Iob, Praef. 1 sq; M 75, 515 sqq. Ib. 3.