De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 124

133. Bene dixit Gregorius de interpretanda Scriptura, attendendum esse ad contextum sermonis et sensum historicum imprimis esse eruendum.

In prooemio expositionis in primum librum regum dicit se interdum ex necessitate cogi ad relinquendas sententias priorum expositorum, cum hi saepe ad contextum non attenderint, „quia et Patres venerabiles, si seriatim cuncta exponerent, quae ex parte tetigerunt, eam seriem locutionis, quam tenere visi sunt, observare nequaquam potuissent“ .

De recta interpretandi ratione ait:

„In verbis sacri eloquii, fratres carissimi, prius servanda est veritas historiae et postmodum requirenda spiritalis intellegentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter carpitur, cum prius per historiam in veritatis radice solidatur.“ „In Scriptura Sacra et ea, quae accipi secundum historiam possunt, plerumque spiritaliter intellegenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intellegentia capiatur de mysteriis allegoriae.... Si ergo, cum aliquid deest historiae, aperta ratione ducimur ad intellectum allegoriae, quanto magis illa spiritaliter accipienda sunt, in quibus iuxta rationem litterae nihil historicum invenitur.“ „Ecce enim Sacram Scripturam legimus; si omnia ad litteram sentiamus, virtutem discretionis amisimus; si omnia ad spiritalem allegoriam ducimus, similiter indiscretionis stultitia ligamur. Legunt enim sacra eloquia praedicatores sancti, et aliquando in historia litteram suscipiunt, aliquando vero per significationem litterae spiritum requirunt. Et modo bona facta patrum praecedentium, sicut iuxta litteram inveniunt, imitantur; modo quaedam, quae iuxta historiam imitanda non sunt, spiritaliter intellegunt et ad profectum tendunt.“ „Nonnumquam sibi litterae verba contradicunt; sed dum a semetipsis per contrarietatem dissident, lectorem ad intellegentiam veritatis mittunt.... Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in eius verbis agnoscimus, aliud esse, quod intimant, aliud, quod sonant.“ Unde sibi hanc viam in exponenda Scriptura eligit: „Sciendum est, quod quaedam historica expositione transcurrimus, et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam quasi superducto aedificium colore vestimus.... Aliquando vero exponere aperta historiae verba neglegimus, ne tardius ad obscura veniamus; aliquando vero intellegi iuxta litteram nequeunt, quia superficie tenus accepta nequaquam instructionem legentibus sed errorem gignunt.... Aliquando autem qui verba accipere historiae iuxta litteram neglegit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in iis aliud extrin-

Hic commentarius ex homiliis S. Gregorii in primum librum regum a Claudio, eius discipulo, collectis coaluisse videtur (cf. M 79, 10 sqq).

In 1 Reg., Procem. 5; M 79, 21. In evang. hom. 40, 1; M 76, 1302.

In Ezech. 1, 2, hom. 1, n. 3; M 76, 936 sq.

Ib. 1, 1, hom. 4, n. 4; M 76, 807.

In Iob 4, 1; M 75, 633.