De inspiratione sacrae scripturae
p. 125
secus appetit, hoc, quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. . . . Divinus etenim sermo, sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico, unde parvulos nutriat; servat in secreto, unde mentes sublimium in admiratione suspendat.
134. Quidquid de principiis hermeneuticis Gregorii censendum est, patet ex mente eius sola ea scripta, quae Deum ipsum auctorem habeant, tam varia et alta sensuum fertilitate abundare posse, ut sub simplicissimis verbis lateant mysteria maxima, futurorum vaticinia. rerum supernaturalium indicia, vitae praecepta sublimissima. Ceterum notandum est, si Gregorius dicat sensum litteralem Scripturae interdum esse absonum et erroneum, hoc ab ipso explicari de locutionibus tropicis et proverbialibus, de parabolis, de similitudinibus, de visionibus inaginariis. Nam improprie dicta sensu proprio accipere, signa habere pro ipsis rebus, populares locutiones premere ut sententias ad scientiae amussim prolatas, haec et similia utique absurda sunt. Neque in his condicionibus sensus materialis est verus sensus litteralis, sed potius est sensus ineptus et alienus. Attamen negari nequit Gregorium saepe neglecto sensu historico et litterali nimis indulsisse expositionibus allegoricis, mysticis, moralibus, etsi ita agendo probabiliter melius tempori serviebat, quam si artius litterae inhaesisset.
Omni autem acceptione digna sunt, quae scribit ad Theodorum medicum, ut eum ad frequentem Scripturae lectionem excitet.
„Erga dulcissimam mentem gloriosissimi filii mei domni Theodori habeo aliquam querelam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque caritatis a sancta Trinitate percepit; sed tamen saecularibus indesinenter causis adstringitur, assiduis processionibus occupatur, et cotidie legere neglegit verba Redemptoris sui. Quid est autem Scriptura Sacra nisi quaedam epistula omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset gloria vestra alibi constituta et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius quid sibi imperator terrenus scripsisset, agnovisset. Imperator caeli, Dominus hominum et angelorum pro vita tua tibi suas epistulas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistulas ardenter legere neglegis. Stude ergo, quaeso, et cotidie Creatoris tui verba meditare. Disce cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires, ut mens vestra ad caelestia gaudia maioribus desideriis accendatur. Tanto enim tunc maior ei erit, requies, quanto modo amore Conditoris sui requies nulla fuerit. Sed ad haec agenda infundat vobis omnipotens Deus consolatorem Spiritum, ipse mentem vestram sua praesentia impleat et implendo levet.“
ART. IX.
DE VETERUM CONCILIORUM ET PONTIFICUM DOCTRINA.
135. Ex iis, quae hucusque vidimus, manifestum est, quam unanimis et constans sit catholica de inspiratione traditio. Unica fere inter
Moral. epist. dedicatoria 3 4; M 75, 513 sqq. L. 4, epist. 31; M 77, 706.