De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 126

catholicos ipsos dubitatio erat de quibusdam libris, essentie canoni adscribendi necne. Immo etiam haeretici non tam ipsam inspirationis notionem quam canonem aggressi sunt. Ita Manichaei, partim quoque Gnostici libros Veteris Testamenti, legem et alia instituta iudaica non a supremo omnium Deo descendisse, sed aut malum principium aut inferiorem aliquem angelum (aeonem) auctorem habere volebant. De qua re videri possunt Augustinus contra Faustum et Epiphanius haer. 66. Praeterea huc aliqua ratione pertinent pneumatomachi, qui negantes Spiritus Sancti divinitatem, necessario negabant aut a Spiritu Sancto inspiratos esse prophetas, aut ex eius inspiratione Scripturam esse divinam. Contra quos SS. Patres argumentantes audivimus: Quomodo Spiritus Sanctus Deus non est, cuius Scriptura divinitus inspirata vocatur? (Supra n. 69 74.)

Quare Symbolum Constantinopolitanum profitetur: „Credimus in Spiritum Sanctum, dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas.“

Num iam Nicaenum Concilium de Scripturae canone definitionem ediderit, disputatur inter doctos . Videntur quidem nonnulli veteres loqui de canone ab Choc oncilio statuto, ut S. Hieronymus in praefatione in librum Iudith et Cassiodorius De instit. div. litt. c. 14. Sed quia verba eorum non satis determinata sunt, et quia decretum Nicaenum, si forte exstitit, ad nos non pervenit, hanc rem missam facio. 136. De alio Concilio scribit S. Augustinus ad Quintianum presbyterum:

„Nolite in scandalum mittere ecclesiam legendo in populis scripturas, quas canon ecclesiasticus non recipit; his enim haeretici, et maxime Manichaei, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod ... non memineris in Concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae, quae in populo Dei legi debeant. Recense ergo Concilium, et omnia, quae ibi legeris, commenda memoriae.“

Concilium, de quo hic est sermo, est Hipponense a. 393, cuius canones repetuntur in Carthaginiensi a. 397. Canon 36 hic est:

„Ut praeter Scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesus Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum

Mansi 3, 565. Inter opera S. Athanasii exstat Symbolum, in quo haec leguntur: „Credimus in Spiritum Sanctum, qui non alienus est a Patre et Filio, sed consubstantialis est Patri et Filio, inoreatus, perfectus, paracletus, qui locutus est in lege et in prophetis et in evangeliis, qui descendit super Iordanem, qui praedicavit apostolis, qui habitat in sanctis“ (M 26, 1232).

Cf. Hefele, Conciliengeschichte 1 , Freiburg 1873, 371 sq. Cornely, Introd. 1 , Parisiis 1894, 89 sqq.

Epist. 64 (al. 235), 3; M 33, 233.