De inspiratione sacrae scripturae
p. 127
libri quattuor, Paralipomenon libri duo, Iob, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, Duodecim libri prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri, Actus apostolorum liber unus, Pauli apostoli epistulae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres, Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Ioannis. Ita ut de confirmando isto canone transmarina [Romana] ecclesia consulatur.“
Decretum hoc exscribere visum est, quia est primum decretum conciliare de canone, quod ex antiquitate christiana ad nos pervenit.
137. Ex „ecclesia transmarina“ provenit Decretum Gelasianum, quod vocant, cuius illa pars, quae est de Sacra Scriptura, multo probabilius ad Damasum papam et Concilium Romanum a. 382 sub eo habitum referenda est . Haec pars decreti incipit: „De Scripturis divinis quid universaliter catholica recipiat ecclesia, vel post haec quid vitare debeat.“ In codice Lucensi praemittitur hic Prologus:
„Ad discutiendas vel intellegendas Scripturas, quas in Novo vel in Vetere Testamento a pluribus editas [novimus], illud apostolicum nobis convenit servare eloquium: Prophetias, inquit, nolite spernere, omnia autem probate, ut plenius Dei operatione credamus illas esse conditas, quas de adventu Domini ac nativitate vel passione ipsius et resurrectione certissime fuisse locutas, per quas enim credimus nos esse salvatos; ibi intellegimus illud, ubi dixit: Quod bonum est, tenete. Ad [At] repellandas vel a Catholicis renuendas scripturas esse cognovimus, quas etiam vir eruditissimus Hieronymus repudiavit esse damnatas, sufficit nobis dicere, ut ab omni specie mala abstineamus.“
138. Itaque his decretis non solum catalogus librorum sacrorum exhibetur, sed etiam eorum origo divina docetur. Atque haec origo divina ita iis attribuebatur, ut nullis aliis libris talem dignitatem adscribere liceret. Ita Concilium Toletanum a. 447 statuit canone 12: „Si quis dixerit vel crediderit alias Scripturas, praeter quas ecclesia catholica recipit, in auctoritate habendas vel esse venerandas, anathema sit.“
Contra Manichaeorum vero doctrinam dirigitur illa quaestio, quae episcopo ordinando facienda praescribitur in „Statutis ecclesiae antiquis“, quae communiter, sed falso, referuntur ad Concilium Carthaginiense IV. „Quaerendum etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, i. e. legis et prophetarum et apostolorum, unum eundemque
Mansi, Conc. Coll. III 924; cf. 891, can. 47 et Theod. Zahn, Geschichte des neutestamentlichen Kanons II, 1, Erlangen 1890, 246 sqq.
Cf. Zahn l. c. 259 sqq; cf. ib. de can. 59 vel 60 non genuino synodi Laodicenae.
M 59, 165, vel Mansi, Suppl. 1, 357.
Mansi, Conc. Coll. III 1004; sed canones ibi tribuuntur priori Concilio Toletano. Canone 8 idem Concilium definivit: „Si quis dixerit vel crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum evangeliorum, anathema sit.“