De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 128

credat auctorem et Deum.“ Sive quis haec verba interpretatur immediate de Deo auctore librorum Veteris et Novi Testamenti, sive de omnibus institutis Veteris et Novi Testamenti, certe libri comprehenduntur, quia Manichaei, Marcionitae, alii libros Veteris Testamenti, utpote a malo spiritu inspiratos, reiciebant et solos libros Novi Testamenti Deo auctori tribuebant.

139. Concilium quintum oecumenicum, Constantinopolitanum II, inde a Collatione quarta egit contra Theodorum Mopsuestenum, ex cuius scriptis multa lecta sunt, inter alia ea, quae de libro Iob et de libris Salomonis dixit . Quae fuerit mens Patrum Concilii de Theodori opinione, satis apparet ex inscriptionibus capitum (si sunt ex auctoritate Concilii additae), ut ante caput 63: „Eiusdem Theodori reprobantis et librum Iob, et contra conscriptorem eius, i. e. Sanctum Spiritum, dicentis, quod paganus sapiens hunc librum conscripsit.“ Sed Concilium quidquam vel de inspiratione vel de canone definivisse dicendum non est, cum omnes eius definitiones unice falsam de naturis et persona Christi doctrinam respiciant.

140. Proposuimus seriem testium a saeculo primo usque ad saeculum septimum et ultra ex ecclesia orientali et occidentali, qui omnes unanimiter et constanter ut dogma fidei catholicae proponunt vel supponunt Sanctum Spiritum esse auctorem Sacrae Scripturae, ipsum libros eius inspirasse et ecclesiae ut verbum Dei tradidisse, cui contradicere vel de quo dubitare nulli liceret.

Unde argumento traditionis nixi has theses ut probatas statuere possumus:

1. Deus est auctor Sacrae Scripturae, quia eam scribendam inspiravit.

2. Deus in condenda Scriptura usus est hominibus ut instrumentis vivis et rationalibus, quatenus eos movit ad ea omnia et sola scribenda, quae suo nomine scribi voluit.

3. Ideo Sacra Scriptura et singulae eius sententiae sunt verbum Dei infallibiliter verum.

4. Consequenter omnia et singula, quae in Scriptura a Deo inspirata leguntur, eo sensu, quo ibi dicuntur, fide divina credenda sunt.

5. Deus Sacram Scripturam ut suum librum ecclesiae tradidit tamquam normam divinitus constitutam fidei et morum.

6. Qui sint libri inspirati, discendum est ex doctrina ecclesiae, cuius est de libris ad canonem pertinentibus iudicium ferre.

Haec breviter hic indicata sint per modum corollarii ex praecedenti expositione necessario fluentis. Singula in parte dogmatica magis explicabuntur.

Mansi, Conc. Coll. III 950.

Mansi l. c. IX 223 sqq.