De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 129

CAPUT III.

DE SCRIPTORIBUS INTERMEDIIS INTER PATRES ET SCHOLASTICOS.

141. Doctrinam Patrum omnium fere integram de inspiratione retulimus, quia maximi momenti erat ostendere apostolicam originem et traditionem non interruptam huius articuli fidei. In sequentibus, etsi numerus scriptorum magis magisque augetur, breviores esse licebit, quia ad firmitatem argumenti traditionis posteriores non iam quidquam addere possunt. Quidquid enim habent, ex Patribus hauserunt, id quod maxime valet de aetate, quae interiacet inter saeculum sextum et duodecimum. Unde singulos quosque scriptores recensere non valde utile, sed valde taediosum foret. Id quod etiam valet de plurimis theologis scholasticis. Nam pauci fuerunt duces, quos reliqui secuti sunt. Unde sufficiet imposterum de illis tantum loqui, qui ad doctrinam inspirationis magis enucleandam et expoliendam aliquid contulerunt.

142. Quid factum sit temporibus illis intermediis inter SS. Patres et theologos scholasticos non exposuit quisquam clarius quam Cassiodorius, et eo quidem loco, quo maxime de Sacra Scriptura eiusque inspiratione et interpretatione loquitur. Libros enim „De institutione divinarum litterarum“ ita exorditur:

„Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum (fateor) dolore permotus, quod Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito, papa urbis Romae, ut sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi, civitate Syrorum [cf. supra n. 106 107], ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Roma professos doctores scholae potius acciperent christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur. Sed cum per bella ferventia et turbulentia nimis in italico regno certamina desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad hoc divina caritate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos, Domino praestante, conficerem, per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series et saecularium litterarum compendiosa notitia Domini munere panderetur.“

Deinde breviter percurrit singulos libros sacros, simul indicans, qui singulorum librorum commentatores exstiterint. Capite tertio decimo

De inst. Praef.; M 70, 1105 sqq.