De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 130

proponitur „divisio [i. e. canon] Scripturae divinae secundum Augustinum“, capite quarto decimo duae aliae „divisiones“. Docet Cassiodorius textum latinum, si necesse sit, ad normam textus graeci corrigendum esse.

Porro: „restat nunc, ut dicere festinemus, quemadmodum in Scripturis divinis librariorum vitia corrigere debeamus. . . . Istud enim genus emendationis, ut arbitror, valde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium gloriosum“ . Ad quam emendationem rite faciendam regulas tradit, et monet Sacras Scripturas maxima reverentia esse tractandas. „Istas siquidem litteras non ratio humana repperit, sed hominibus sanctis virtus caelestis infudit, quas tunc bene datur intellegi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenietis, si purissimo lumine mentis intendatis? Lectio divina cuncta virtus est, verbum non inaniter cadens, nec tardat effectus, quod promittit affectus.“

His igitur efficitur, illius aetatis hominibus doctis, monachis praecipue, propositum fuisse inter maximas omnium rerum perturbationes colligere et posteritati servare ea, quae a prioribus viris insignibus tradita erant, ut vel ipse Cassiodorius, qui tot muneribus publicis maxima cum laude perfunctus esset, dedignatus non sit, quemadmodum ipse scribit, „ad amantissimos orthographos discutiendos anno aetatis nonagesimo tertio“ transire et ex variorum grammaticorum scriptis regulas orthographicas colligere, ut his adiuti monachi rectius et uniformius possent codices describere et corrigere .

In theologicis autem Cassiodorius presse sequitur Augustinum, quare opus non est quidquam hic addere ex eius dictis de inspiratione.

143. Saeculo septimo inter doctores ecclesiae eminet S. Isidorus Hispalensis, qui eodem modo, quo Cassiodorius non tam propria proponit, quam incredibili diligentia veterum sapientiam colligit. Opus suum „Etymologiarum“ dicit „ex veteris lectionis recordatione collectum . . . sicut exstat conscriptum stilo maiorum“ . In hoc differt a Cassiodorio, quod in iis, quae de Scriptura tradit, magis sequitur Hieronymum quam Augustinum. In libro sexto Etymologiarum c. 2 recenset auctores et nomina sacrorum librorum et ita concludit: „Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum Sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt.“ Eadem verba repetit in libro primo „De ecclesiasticis officiis“, sed quaedam addit: „Hi sunt scriptores sacrorum librorum. . . . Auctor autem earundem Scripturarum Spiritus Sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui prophetis suis scribenda dictavit.“

De inst. 14 sq.; M 70, 1126. Ib. 16; M 70, 1131.

De orthographia, Praef.; M 70, 1241.

Etymologiarum, Praef.; M 82, 73 sq. Ib. 6, 2; M 82, 235.

De eccl. officiis 1, 12, 13; M 83, 750.