De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 131

„Quidam ideo non recipiunt Vetus Testamentum, pro eo quod aliud in tempore prisco, aliud agatur in novo. Non intellegentes, quod Deus, quid cuique congruerit tempori, magna quadam distributione concesserit. . . . Et tamen pro ista mutatione non est credendus Deus mutabilis, sed potius inde admirabilis praedicandus est, quia manens incommutabilis, quid cuique (ut diximus) tempori commodum fuit, magna cum distributione concessit.“ „Historia sacrae legis non sine aliqua praenuntiatione futurorum gesta atque conscripta est. . . . Proinde quaedam, quae in ea figuratim dicta vel facta sunt et sunt plena mysticis sacramentis, adiuvante superna gratia, in hoc opusculo exsequentes intexuimus, veterumque ecclesiasticorum sententias congregantes, veluti ex diversis pratis flores lectos ad manum fecimus. . . . Et quia iam pridem iuxta litteram a nobis sermo totus contextus est, necesse est, ut praecedente historiae fundamento allegoricus sensus sequatur. Nam figuraliter quaedam intelleguntur, vere tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum. Sane non omnia, quae in lege et prophetis scripta sunt, mysteriorum aenigmatibus obteguntur, sed pro his, quae aliquid significant, etiam quae nihil significant, conectuntur [cf. supra n. 127]. Sicut enim in citharis et huiusmodi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut esset, ubi conecterentur, et quo tenderentur illa, quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in his propheticis narrationibus quaeque dicuntur, aut aliquid sonant in significationem futurorum, aut, si nihil sonant, ad hoc interponuntur, ut sit, unde illa significantia tamquam sonantia conectantur. Has autem rerum gestarum figuras de mysticis thesauris sapientium, ut praediximus, depromentes, in unam formam compendio brevitatis contraximus, in quibus lector non nostra leget, sed veterum releget. Quod enim ego loquor, illi dicunt, et vox mea ipsorum est lingua. Sumpta itaque sunt ab auctoribus Origene, Victorino, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Fulgentio, Cassiano ac nostri temporis insigniter eloquenti Gregorio.“

Haec ostendunt Isidorum cum veteribus plane consentire quoad doctrinam inspirationis.

144. Eodem plane modo saeculo octavo Beda Venerabilis Patrum vestigia sequitur.

„De principio libri Genesis, in quo mundi huius creatio descripta est, multi multa dixere, multa posteris ingenii sui monimenta reliquere, sed praecipue, quantum nostra pusillitas ediscere potuit, Basilius Caesariensis. . . . Ambrosius Mediolanensis, Augustinus Hipponensis episcopus. . . . Verum quia haec tam copiosa, tam sunt alta . . . placuit vestrae sanctitati [Acca episcopo] id nobis officii iniungere, ut de omnibus his, velut de amoenissimis late florentis paradisi campis, quae infirmorum viderentur necessitati sufficere, decerperemus.“ Similia aliis commentariis praemittit.

Expositio eius semper fere est allegorica et moralis, id quod ipsi tituli librorum plerumque indicant.

Sent. 1, 20; M 83, 586.

Quaest. in Gen., Praef.; M 83, 207 sqq.

In Hexaëm., Praef.; M 91, 9 sqq.