De inspiratione sacrae scripturae
p. 132
„Studium nobis frequentiamque legendi ac meditandi litteras sanctas commendans apostolus ait: Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et alibi: Omnia in figura contingebant illis. . . . Si enim ad nostram correptionem, doctrinam vel consolationem omnia scripta sunt . . . insistendum nobis summopere est et pro suo cuique modulo, Christi iuvante gratia, nitendum, ne ea, quae propter nos scripta sunt, nostro nos torpore vel incuria quasi aliena praetereant; sed quo sensu in his correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies istos loquantur et annuntient, sollicite et vigilanter intendamus, imitantes pro captu nostri ingenioli scribam illum doctum in regno caelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera tantum de thesauro Scripturarum proferre, hoc est solas litterae figuras sequi iudaico more curamus, quid inter cotidiana peccata correptionis, inter crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter innumeros vitae huius errores doctrinae legentes vel audientes acquirimus?“
145. Elementum divinum in inspiratione Beda aeque effert atque humanum.
De prooemio Lucae ait: „Quo manifestissime prooemio significat eam sibi maxime causam evangelii fuisse scribendi, ne pseudoevangelistis facultas esset falsa praedicandi . . . qui non Spiritus Sancti munere donati, sed vacuo labore conati, magis ordinarint narrationem, quam historiae texuerint veritatem. . . . Quod autem visum etiam sibi scribere dicit, non quasi a se sibi visum, sed Spiritu Sancto instigante sibi quoque visum significat.“ S. Ioannes a discipulis rogatus erat, ut ipse quoque evangelium scriberet. „Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto ieiunio omnes in commune Dominum precarentur, ut illo donante digna scribere posset. Et hoc ita patrato, instructus revelatione caelesti ac Spiritus Sancti gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras, patefacta subito veritatis luce, dispulit dicens: In principio erat Verbum.“
Elementum humanum maxime apparet in modo dicendi. „Admonere curabimus ipsum evangelistam Lucam, ut dictum est, iuxta traditionem veterum ecclesiae tractatorum medicinae artis fuisse peritissimum et magis graecas litteras scisse quam hebraeas. Unde sermo eius tam in evangelio quam in actibus apostolorum comptior est et saecularium redolet eloquentiam magisque testimoniis graecis utitur quam hebraeis.“ Explicans illa Petri verba: „Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines“ (2 Petr 1, 21), Beda haec scribit: Sicut non erat in potestate prophetarum „semper futura posse praedicere, sed ipse Spiritus eorum corda, quando voluit, implevit, ita etiam eorum potestatis non erat, ut, quaecumque vellent, docerent, sed quae Spiritu illustrati didicerant, ea sola dicebant. Haec ideo dicimus, ne quis ad libitum suum Scripturas exponere audeat. Ridicule quidam haec beati Petri verba interpretatus est, dicens, quod, sicut fistula flatum oris humani, ut resonet, accipit, nec sonum tamen ipsa, quem ministrat, quia insensibilis naturae est, intellegere valet, ita prophetae Dei Spiritu inspirati ea, quae idem Spiritus
In Sam., Prol.; M 91, 499.
In Ioann. 1; M 92, 637.
In Luc., Prooem.; M 92, 307 sq.
Epist. 10 ad Accam; M 94, 692.