De inspiratione sacrae scripturae
p. 133
vellet, ore proferrent, nec tamen ea, quae dicerent, ipsi mente tenerent iuxta illud Maronis: Dat sine mente sonum'; quod impudentissimi erroris esse palam claret. Quomodo enim audientibus tam sana vivendi consilia darent, si insanis similes ipsi, quae loquerentur, nescirent? Quare videntes' appellantur prophetae? Qua ratione scriptum est: Verbum, quod vidit Isaias' aut aliquis propheta, nisi quia in occulto visionum caelestium lucidissimo mentis intuitu cognoscebant arcana, quae foras suis auditoribus palam verbis, quibuscumque vellent, efferrent?" Ergo delectum verborum ipsorum voluntati adscribit.
Ceterum Beda propter criticas in Sacram Scripturam inquisitiones in haeresis suspicionem venit, et consolatur se Hieronymi exemplo, qui ob similem rationem „paene a Latinis simul et Hebraeis est lapidibus oppressus“ .
146. Idem fere quod Bedae, saeculo nono accidit Agobardo, Lugdunensi episcopo, qui Fredegiso (vel Fridugiso) abbati, Alcuini discipulo, videbatur liberius locutus de Scriptura et eius interpretibus; quare hic abbas dicebat se velle „tota intentione divinam Scripturam cum editoribus, interpretibus atque expositoribus suis“ ab Agobardi imperitiae calumniis defendere. Docuerat enim Agobardus et sacros auctores et eorum interpretes interdum soloecismos et alia peccata contra grammaticam commisisse, idque in hunc finem, ut eo facilius a legentibus intellegerentur. At Fredegisus censebat eiusmodi apparentibus defectibus semper subesse magna mysteria, cum Spiritus Sanctus non sine ratione haec et non alia verba scriptoribus suggessisset.
„Ita igitur hoc uno modo apostoli et evangelistae et totius divinae Scripturae interpretes cum catholicis eius expositoribus ab imperitiae calumnia rationabiliter defendi queunt. Nihil enim omnino contra regulam grammaticae dixerunt, quod non ita aut ratio aliqua aut causa mysterii dici exigeret. Turpe est enim credere Spiritum Sanctum, qui omnium gentium linguas mentibus apostolorum infudit, rusticitatem potius per eos quam nobilitatem uniuscuiusque linguae locutum esse.“
Respondet Agobardus in Scriptura quaerendum esse sensum, non verba.
„Apparet in his verbis vestris, quod ita sentiatis de prophetis et apostolis, ut non solum sensum praedicationis et modos vel argumenta dictionum Spiritus Sanctus iis inspiraverit, sed etiam ipsa corporalia verba extrinsecus in ore illorum ipse formaverit. Quod si ita sentitis, quanta absurditas sequetur, quis dinumerare poterit?“ Illustratur exemplo Moysis et Aaronis, quorum ille ob defectum facundiae excusatur, hic vero ob eloquentiam ad Pharaonem loqui debet. „Attendite, quia, si secundum vos ipsa verba corporalia in ore Moysi sonantia eius [Dei] erant, quare ergo gracilis vox? quare ergo impeditior sermo? Aaron erat propheta Moysi, Moyses propheta Dei. Quare ergo robustior vox et expeditior sermo in propheta Moysi quam
In 2 Petr. 1; M 93, 73 sq.
Epist. 3; M 94, 673.