De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 134

in propheta Dei? Numquid et hoc vitium, gracilitatem scilicet vocis et linguae impeditionem Spiritui Sancto tribuetis? Restat ergo, ut, sicut ministerio angelico vox articulata formata est in ore asinae, ita dicatis formari in ore prophetarum. Et tunc talis etiam absurditas sequetur, ut, si tali modo verba et voces verborum acceperunt, sensum ignorant. Sed absit talia deliramenta cogitare. Provocat ad Hieronymi dicta de soloecismis Pauli [cf. supra n. 111] et ad eius praefationes in Isaiam, Ieremiam, Ezechielem. „Quid de differentia locutionis prophetarum eorum dixerit, diligenter perpendite, et invenietis nobilitatem divini eloquii non secundum vestram assertionem more philosophorum in tumore et pompa esse verborum, sed in virtute sententiarum, secundum quod ipse apostolus ait: Non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. . . . Ecce quia laus divinae sapientiae in sacris mysteriis et in doctrina Spiritus invenitur, non in adinventionibus verborum. . . . Vos sic laudatis, ut laude vestra magis minoretur quam augeatur [maiestas divinae locutionis], quoniam in his, quae extrinsecus sunt, dicitis nobilitatem linguarum ministrasse apostolis Spiritum Sanctum, ut confuse et indifferenter cum apostolis omnes interpretes et quoscumque expositores laudetis atque defendatis. Nam si secundum vos omnibus auctoribus divinorum librorum exteriorem nobilitatem aequaliter ministravit Spiritus Sanctus, quare unus apostolus, id est Paulus, disertior invenitur in lingua hebraica quam in graeca, sicut praedictus Hieronymus in praefatione epistulae, quae ad Hebraeos praetitulatur, scribit, dicens: „Non est sane mirum, si eloquentior videatur in proprio quam in peregrino, id est graeco sermone, quo ceterae epistulae sunt scriptae.“ Ecce, habes disertiorem Paulum in una epistula quam in ceteris. Sed tamen ipsae ceterae epistulae, licet in sermone minus ab illa aliquid habere videantur, tamen in arcanis sensibus, secretis mysteriis ac figuris locutionum, in quibus omnem sapientiam huius mundi incomparabiliter superant, minoris virtutis non sunt.

147. Neque cum his pugnant ea, quae brevi ante dixit:

„Ista tamen inconcussa et firma auctoritas illorum auctorum est, per quos Spiritus Sanctus Novi et Veteris Testamenti volumina confecit, de quibus nulli unquam homini licuit aut licet cogitare vel unam litteram aliter eos dicere debuisse quam dixerunt, quoniam eorum auctoritas firmior est caelo ac terra, secundum quod Dominus ait: Facilius est caelum et terram transire quam de lege unum apicem cadere.“

Hic nihil aliud vult nisi Fredegiso ostendere magnam differentiam inter auctoritatem sacrorum auctorum et auctoritatem interpretum et expositorum.

Ideo ait: In Scriptura nihil est vituperandum, sed omnia cum reverentia suscipienda. Interpretum autem non est tanta auctoritas, sed quaedam versiones sunt bonae et sua auctoritate non carent, ut Septuaginta, Hieronymi, vetus latina; quaedam sunt reprehensibiles, ut Aquilae, Theodotionis, Symmachi. Item genus expositorum „non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est“ secundum Augustinum. „Haec omnia idcirco dicimus, ut appareat, quia, quam iniuste a vobis criminamur, cum dicitis nos reprehensores apostolorum et divinarum Scripturarum esse, tam iniuste vel potius multo iniustius quoscumque interpretes atque expositores coaequatis apostolis et evangelistis, cum Symmachum et Paulum et Didymum