De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 135

et Ioannem una defensione indifferentique laude dignos ducitis. Bonum est recordari verborum Domini: „Nonne, si recte offeras et non recte diiudicas, peccasti?“ Qui enim recte credit catholicam fidem, recte videtur offerre. Sed si quibuscumque doctoribus aut interpretibus cum apostolis et evangelistis aequalem venerationem tribuit, non recte dividit atque ideo peccat.“

Itaque in oppositione ad alios scriptores vult summam auctoritatem Scripturae efferre. Quod cum facit negando vel ullam eius litteram esse vituperandam, utitur figura locutionis ad exemplum Christi, nequaquam vero inspirationem verbalem docet, quam immediate post refutat .

148. Rabanus Maurus ideo dignus est, qui audiatur, quia ea proponit, quae suis temporibus censuit omnibus clericis scitu necessaria esse de Sacra Scriptura. Exhibet canonem Veteris et Novi Testamenti eundem, quem nunc habemus.

„Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti, quos sub amore doctrinae et pietatis legendos recipiendosque ecclesiarum principes tradiderunt. Primi namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt.... Sic complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque.“ Libri Novi Testamenti viginti septem. „Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros, qui prophetizarent; ob hoc et Iesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus Sanctus, ut tot libri essent, quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedificarentur.“ Dein recenset nomina scriptorum Veteris et Novi Testamenti et varias versiones, et repetit duas fabulas de Esdra miraculoso modo restituente libros sacros a Chaldaeis combustos et de septuaginta interpretibus in singulas cellulas inclusis. Concludit iisdem fere verbis, quibus Isidorus (supra n. 143): „Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, ad eruditionem nostram praecepta caelestia in ecclesia dispensantes. Auctor autem earundem Scripturarum Spiritus Sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui per prophetas suos scribenda dictavit.“

„Fundamentum autem, status et perfectio prudentiae scientia est Sanctarum Scripturarum, quae ab illa incommutabili aeternaque sapientia profluens, quae ex ore Altissimi prodiit, primogenita scilicet ante omnem creaturam, Spiritus Sancti distributionibus per vasa Scripturae lumen indeficiens quasi per laternas orbi lucet universo“ „Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt, aliud pro alio sentientes.... Quod totum provisum esse divinitus non dubito ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renovandum. . . . Qui enim prorsus non inveniunt, quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidiose permarcescunt. In utroque autem languor cavendus est. Magnifice ergo et salubriter Spiritus Sanctus medicavit, ut locis aper-

Liber contra obiectiones Fredegisi abbatis 7 sqq; M 104, 162 sqq.

De clericorum institutione 2, 53; M 107, 364 sq.

Ib. 2, 54; M 107, 367. Ib. 3, 2; M 107, 379.