De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 141

ierant viri docti, qui unam alteramve quaestionem hac ratione discutiendam susceperant vel de universa theologia sententias Scripturae et Patrum collegerant et quibusdam disputationibus elucidare studuerant.

Eminet inter hos Hugo a S. Victore, qui de Sacra Scriptura duobus maxime locis agit, et magna ex parte iisdem verbis, nimirum opusculo „De Scripturis et scriptoribus sacris“ et libris quarto, quinto, sexto „Eruditionis didascalicae“.

„Lectorem divinarum Scripturarum primum erudire oportet, quae Scripturae divinitatis nomine singulariter dignae sunt honorari... Sola autem illa Scriptura iure divina appellatur, quae per Spiritum Sanctum aspirata est, et per eos, qui Spiritu Dei locuti sunt, administrata hominem divinum facit, ad similitudinem Dei illum reformans, instruendo ad cognitionem et exhortando ad dilectionem ipsius. In qua quidquid docetur, veritas, quidquid praecipitur, bonitas, quidquid promittitur, felicitas est.“

„Secundum triplicem intellegentiam exponitur sacrum eloquium. Prima expositio est historica, in qua consideratur prima verborum significatio ad res ipsas, de quibus agitur. Habet enim sacrum eloquium proprietatem quandam ab aliis scripturis differentem, quod in eo primum per verba, quae recitantur, de rebus quibusdam agitur, quae rursum res vice verborum ad significationem aliarum rerum proponuntur [typi].“ Historiae proprie est visa narrare, „sed solet largius accipi, ut dicatur historia sensus, qui primo loco ex significatione verborum habetur ad res. Secunda expositio est allegorica... Et est simplex allegoria, cum per visibile factum aliud visibile factum significatur [per Iob patientem Christus patiens]. Anagoge, id est sursum ductio, cum per visibile invisibile factum declaratur [per Iob anima iusta et paenitens]... Et haec facta ad litteram, quae repraesentant huiusmodi spiritualia, sacramenta [mysteria] dicuntur“ .

„Sane non omnia, quae in divino reperiuntur eloquio, ad hanc triplicem torquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam et tropologiam simul continere credantur. Quod etsi in multis congrue assignari possit, ubique tamen observare aut difficile est aut impossibile. Sicut enim in cithara et huiusmodi organis musicis [et reliqua, quae supra a S. Isidoro audivimus n. 148]... ita in divinis eloquiis quaedam posita sunt, quae tantum spiritualiter intellegi volunt, quaedam vero morum gravitati deserviunt, quaedam etiam secundum simplicem historiae sensum dicta sunt, nonnulla vero, quae secundum historiam et allegoriam et tropologiam convenienter exponi possunt.“

„Cum igitur mystica intellegentia non nisi ex iis, quae primo loco littera proponit, colligatur, miror, qua fronte quidam allegoriarum se doctores iactitant, qui ipsam adhuc primam litterae significationem ignorant... Noli itaque de intellegentia Scripturarum gloriari, quamdiu litteram ignoras. Litteram autem ignorare est ignorare, quid littera significet, et quid significetur a

De Scripturis 1; M 175, 9 sqq.

Ib. 3; M 175, 11 sq.

Ib. 4; M 175, 12 sq.