De inspiratione sacrae scripturae
p. 142
littera. . . . Nam in eo etiam, quod figurative dictum accipitur, littera suam significationem habere non negatur. . . . Dicitur igitur aliquid et significatur a littera tunc etiam, quando id, quod dicitur, non ita intellegitur, ut dicitur, sed aliud, quod per id dictum significatur [metaphora]. . . . Ad hunc modum lectorem admonitum esse volumus, ne forte haec prima doctrinae rudimenta despiciat. Neque contemnendum putet harum rerum notitiam, quas nobis Sacra Scriptura per primam litterae significationem proponit, quia ipsae sunt, quas Spiritus Sanctus carnalibus sensibus et nonnisi per visibilia invisibilia capere valentibus quasi quaedam simulacra mysticorum intellectuum depinxit et per similitudines propositas eorum, quae spiritualiter intellegenda sunt, claram demonstrationem figuravit. Quodsi, ut isti dicunt, a littera statim ad id, quod spiritualiter intellegendum est, transiliendum foret, frustra a Spiritu Sancto figurae et similitudines rerum, quibus anima ad spiritualia erudiretur, in sacro eloquio interpositae fuissent. “ „Omnis Scriptura secundum propriam interpretationem exposita et clarius elucescit et ad intellegendum se faciliorem legentibus pandit accessum. Multi virtutem Scripturarum non intellegentes, expositionibus peregrinis decorem ac pulchritudinem earum obnubilant et, cum occulta reserare debuerint, etiam manifesta obscurant. Mihi vero simili culpae subiacere videntur, vel qui in Sacra Scriptura mysticam intellegentiam et allegoriarum profunditatem negant, ubi est, vel apponendam superstitiose contendunt. ubi non est. “ „Aedificaturus ergo, primum fundamentum historiae pone, deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige, ad extremum ergo per moralitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge. Habes in historia, quo Dei facta mireris; in allegoria, quo eius sacramenta [mysteria] credas; in moralitate, quo perfectionem ipsius imiteris. “ In omni autem expositione insistendum traditioni catholicae. „Neque a te ipso erudiri praesumas, ne forte, dum te introducere putas, magis seducas. A doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est, qui et auctoritatibus sanctorum Patrum et testimoniis Scripturarum eam tibi, prout opus est, et facere et aperire possint. “
Quod canonem attinet, „Scripturae divinae sunt, quas a catholicae fidei cultoribus editas, auctoritas universalis ecclesiae ad eiusdem fidei corroborationem in numero divinorum computandas recepit et legendas retinuit“ . Numerat viginti duos libros Veteris Testamenti. „Sunt praeterea alii quidam libri, ut Sapientia Salomonis, liber Iesu filii Sirach, et liber Iudith et Tobias et libri Machabaeorum, qui leguntur quidem, sed non scribuntur in canone. His viginti duobus libris Veteris Testamenti octo libri Novi Testamenti iunguntur.“ Quattuor libros constituunt Evangelia, quattuor reliquos Actus, epistulae Pauli, epistulae catholicae, Apocalypsis. Sequuntur decretalia et libri sanctorum Patrum. „Haec tamen scripta Patrum in textu divinarum Scripturarum non computantur, quemadmodum in Vetere Testamento quidam libri sunt, qui non scribuntur in canone et tamen leguntur, ut Sapientia Salomonis et ceteri: Textus igitur divinarum Scripturarum quasi totum corpus principaliter triginta libris continetur.“
De Scripturis 5; M 175, 13 sq.
In Ecclesiasten, Praef.; M 175, 114 sqq.
Eruditio didascalica 6, 3; M 176, 801.
Ib. 6, 4; M 176, 805. Ib. 4, 1; M 176, 778.
De Scripturis 6; M 175; 15 sq.