De inspiratione sacrae scripturae
p. 143
Hugo quoque repetit fabulas de Esdra restitutore sacrorum librorum et de cellulis septuaginta interpretum; hoc alterum tamen cum hac cautela: „Sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem.“
156. Ut Hugo Victorinus, sic S. Bruno Astensis ait: „Non minus vitium est, in his, quae ad litteram intellegenda sunt, allegoriam quaerere, quam ea, quae allegorice intellegenda sunt, ad litteram tantum velle interpretari.“ Sed notandum est, quod iam saepius observare potuimus, nomine allegoriarum intellegi etiam metaphoras et alias figuratas locutiones.
E. g. Bruno ad ostendendam necessitatem allegoricae expositionis provocat ad illa verba: „Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis“ (Act 7, 51), ita argumentans: „Sola ista sufficiunt contra eos, qui omnia ad litteram intellegere volunt; aut, si non sufficiunt, abscindant aures et secent corda, quod a nemine usque hodie factum audivimus. Aut hoc igitur non intellegunt, aut, si intellegunt, facere neglegunt.“
Hoc sensu allegorias inveniri in Sacra Scriptura tam certum est, quam certum est in ea esse locutiones metaphoricas. Item typos esse in Scriptura, i. e. praefigurationes futurorum per nomina, res, personas praeteritas, convenit inter theologos catholicos. Quia vero S. Paulus loquens de his typis utitur nomine allegoriae (Gal 4, 24), scriptores ecclesiastici non raro typorum explicationem vocant allegoricam expositionem. Sed praeterea Bruno et multi alii allegoricam intellegunt illam expositionem, qua sensum litteralem ad significationes plane alienas trahunt . Ostendunt quidem hac ratione, quantum tri-
Eruditio didascalica 4, 5; M 176, 781.
In Iob 22; M 164; 627. In Gen. 17; M 164, 193.
E. g. in libro Iob secundum Philippum (Hieronymi discipulum) tres filiae Iob significant legem, prophetiam, evangelium; secundum Lyranum fidem Trinitatis; secundum Gregorium M. pastores, continentes, coniugatos; secundum Brunonem Astensem Asiam, Africam, Europam. Tres amici Iob secundum Ephraem sunt figura pontificum, sacerdotum, phrophetarum; secundum Gregorium M. sunt figura haereticorum; secundum Duguet sunt figura Iudaeorum. Onager secundum Ephraem figurat diabolum; secundum Augustinum homines Dei servitio perfecte deditos; secundum Gregorium M. incarnatum Dominum. S. Augustinus leaenam intellegit diabolum, Gregorius M. ecclesiam; et ita alia, quae videri possunt apud Knabenbauer (Comment. in Iob, Parisiis 1886, 28 sqq), qui recte infert: „Hisce exemplis satis elucet, quam incerta res sit haec mystica vel allegorica et moralis explicatio“, et allegat verba Ubaldi (Introd. in S. Script. III 94): „Si interpreti semel persuasum fuerit sub omnibus vel plerisque Scripturae locis latere sensum aliquem mysticum, cum re ipsa in magna locorum parte nullum huiusmodi sensus vestigium occurrat, ingenium suum torquebit, similitudines longe petitas captabit, imaginationis vires contendet, ut aliquid huiusmodi proferat, atque ita demum interpretationes in medium adducet violentas.“ Aliud est, si contionator litterali sensu exposito morales applicationes facit, dummodo hae ne proponantur ut sensus Scripturae, sed ut piae considerationes ad aedificationem audientium (cf. Cornely, Introd. in S. Script. I 535 sqq).