De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 144

buant divinae inspirationi (et ideo solum has res hic commemoramus), at ex hac opinione doctrina inspirationis minime dependet.

Pauca ex Brunone addam, ut mens eius de Scriptura Sacra magis manifestetur. Moyses iubebatur quattuor circulos aureos ponere in angulis arcae, in arca ipsa testificationem et super eam duos Cherubim (Ex 25, 11 sqq). „Quattuor evangelia per quattuor circulos intelleguntur, quae, quoniam sapientiae fulgore rutilant, non immerito auro comparantur; horum autem praedicatione haec arca construitur, levatur et portatur.... Inducuntur autem [vectes] per circulos aureos, ut arca portetur in iis, quoniam evangeliorum sententiis involuti [doctores] ad arcam sublevandam debent esse parati.... Non ergo separentur vectes a circulis, non recedant doctores ab evangeliis, semper praesto sint, semper ad arcam ferendam et evangelium praedicandum sint parati.... Testificationem legem intellege, quam in duabus tabulis lapideis Dominus scripsit.... Et bene lex in arca clauditur, evangelium autem circa eam per quattuor angulos ponitur, quoniam legis ritus et caerimoniae absconsae iacent, evangeliorum vero praecepta per quattuor mundi partes diffunduntur et praedicantur.... Quid per duos Cherubim nisi duo Testamenta intellegere debemus?... Qui ergo vult loqui cum Deo, veniat ad Cherubim, currat ad Scripturarum Testamenta, ibique Dominum et loquentem et propitiantem inveniet.“ Thymiama (Ex 30, 34 sqq) sic explicatur: „Tunc in tenuissimum pulverem universa contundimus, quando evangeliorum sententias subtiliter indagantes et frequenter ruminatione frangentes, ad spiritualem intellegentiam rediginus. Sicut enim aromata, quando teruntur, suavius redolent, ita et Sancta Scriptura, quanto plus ruminatur, tanto suaviorem praestat odorem. Ponimus autem ex hoc thymiamate coram testimonio tabernaculi, quando Novum Testamentum Veteris Testamenti testimonio comprobamus. Stat autem Novum Testamentum quodammodo coram Vetere, dum ad se defendendum eius testimonium exspectat. Sicut enim evangelium testimonium est ecclesiae, ita et lex testimonium est tabernaculi, et ibi quidem, id est in testimonio, in sacris voluminibus apparet Dominus Moysi, quia Sanctarum Scripturarum documentis Deum cognoscimus. Vis videre Deum? Vis eum cognoscere? Vis audire loquentem? Lege evangelia, lege Exodum, lege libros Moysi, lege apostolos et prophetas; hic enim apparebit tibi Dominus, hic eius potentiam et virtutem cognosces“ „Credamus ergo testimonio legis, quae, quia semper verum dicit et numquam mentitur, non immerito testimonium appellatur. Huic enim testimonio nemo contradicere audet, ultima probatio est legis auctoritas. Haec autem scripta est manu Dei, opera Dei et scriptura Dei; nihil humanum est in ea, tota divina, tota Deo dictante et scribente composita est.“

Haec, quae ex Hugone et Brunone speciminis gratia elegimus, sufficiant ad ostendendum etiam aetate nascentis theologiae scholasticae fideliter quidem theologos mansisse in doctrina sanctorum Patrum neque vero ullum progressum fecisse in inspirationis conceptu magis elucidando. Idem valet de iis, qui libros „Sententiarum“ composuerunt, ut Rolandus, Robertus Pullus, Petrus Lombardus, fortasse

In Ex. 25; M 164, 309 sqq.

Ib. 30; M 164, 364.

Ib. 32; M 164, 368.