De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 145

ipse quoque Hugo Victorinus. Nam in „Sententiis“ multa quidem ex Scriptura proponuntur, at inspirationis doctrina vix leviter tangitur. Unde quia ad rem nostram nihil esset singulos recensere, transeamus ad eos, qui in theologia scholastica maximi doctores et duces habentur.

ART. II.

DE VETERE SCHOLA FRANCISCANA.

157. In quaestionibus theologicis Hugonis Victorini pedissequus est Alexander Halensis, cuius doctrinam suam facere solet S. Bonaventura. Itaque de his imprimis loquendum erit.

Alexander Halensis de inspiratione agit in quaestione prima et praeliminari „Summae theologicae“. In „membro secundo“ quaeritur, „an doctrina Sacrae Scripturae sit sicut una aliarum scientiarum conumerabilisque inter eas“. Respondetur: „Cum doctrina Sacrae Scripturae divinitus inspirata sit ... aliae autem scientiae humanitus adinventae sint ... profecto inter has nullatenus illa est conumeranda.“ Omnes quidem scientiae verae sunt a Deo, quaedam etiam de Deo et ductivae ad Deum. Sed Sacra Scriptura haec omnia habet ut bonum gratuitum seu ordinis supernaturalis. „Si gratuitum, sic est assimilatio ad Spiritum Sanctum, qui est bonitas, et ideo huiusmodi acceptio [boni] est a Spiritu Sancto per modum ipsius. Hinc est, quod antonomastice, id est per excellentiam, dicitur haec Scriptura seu doctrina tradita a Spiritu Sancto.“

In „membro tertio“ quaeritur, „quae materia quodre subiectum sit Sacrae Scripturae“. Respondetur: „Alia et alia ratione et opera redemptionis et Christus et Deus sive divina essentia Scripturae materia subiectumve statui possunt.“ Omnis enim scientia agit aut de essentia aut de potentia aut de operatione. Essentia, de qua Scriptura agit, est Deus; potentia, de qua agit, est Christus, qui est virtus Dei; operatio, de qua agit, est redemptio generis humani. Loquitur quidem Scriptura etiam de prima condicione rerum, sed hoc solum, ut clarius manifestet opus redemptionis. „Non enim ostendere posset convenienter, qualiter homo reparatus sit, nisi prius ostenderet, qualiter sit lapsus; neque lapsum eius convenienter ostenderet, nisi prius, qualiter a Deo institutus fuerit, explicaret; ad ostendendam autem primam institutionem hominis oportuit, ut totius mundi constitutio poneretur, quia propter hominem factus est mundus.“ Cognoscitur tamen in his quoque causa omnium, quae est Deus, quia Dei virtus et divinitas cognoscuntur in operibus divinis.

„Membrum quartum“ dividitur in quattuor articulos. In primo articulo quaeritur, „an modus in Sacra Scriptura artificialis scientialisve sit“. Respondetur: Est quidem, sed aliter quam in aliis scientiis, quatenus Scriptura ea tantum tradit, quae ad salutem pertinent, secundum dispositionem sapientiae divinae, dum aliae scientiae de quibuscumque rebus agunt secundum comprehensionem rationis humanae. Quod autem Sacra Scriptura utitur figuri-