De inspiratione sacrae scripturae
p. 146
poeticis et historiis et parabolis, hoc fit ex una parte propter infirmitatem intellectus humani, qui hoc modo manuducendus est ad contemplanda divina, ex altera parte propter dignitatem veritatis, quae occultanda est hominibus malis. Praeterea Sacra Scriptura non procedit per definitiones, divisiones, ratiocinationes, sed eius „modus dicitur esse praeceptivus [in lege et evangelio], exemplificativus [in historicis libris], exhortativus [in libris Salomonis et epistulis apostolicis], revelativus [in prophetis], orativus [in psalmis], quia huiusmodi competunt affectui pietatis“. Sicut autem proprium est scientiae humanae tradi per sermones manifestos, „ita proprium est divinae sapientiae, ut sit per sermones occultos“ propter meritum fidei, propter excitationem studii, propter absconsionem veritatis a malis.
In articulo secundo quaeritur, „an modus sciendi in Sacra Scriptura sit certior modo sciendi in aliis scientiis“. Respondetur: „Modus sciendi in Sacra Scriptura certior quidem est certitudine experientiae secundum affectum [assensum]; modus autem in aliis scientiis certior certitudine speculationis secundum intellectum“, quia credens firmius adhaeret revelatis, sciens evidentius cognoscit naturaliter proposita.
In articulo tertio quaeritur, „an modus Sacrae Scripturae uniformis vel multiformis esse debuit“. Respondetur: „Sacrae Scripturae modum ratione efficientiae et ratione finis ac materiae multiformem esse decuit.“ „Prima est ratio efficientis, id est Spiritus Sancti, qui est (ut dicitur Sap 7, 22) Spiritus intellegentiae multiplex unicus. Propterea, ut in scientia sacra modus efficientis appareat, debet esse multiplex seu multiformis. Secunda est ratio materiae, quae est multiformis sapientia Dei. Propterea, ut materiae modus respondeat, debet esse multiformis. Tertia est ratio finis, qui est instructio in iis, quae pertinent ad salutem.“ Cum ergo fuerint homines in lege vetere et in lege nova, cum alii sint boni, alii mali, alii hebetes, alii acuti, his omnibus hominibus debuit Scriptura providere diversis modis. Ideo alii libri sunt praeceptivi, alii exemplificativi etc., ut iam dictum est. Ideo quoque multiplex est sensus Sacrae Scripturae.
In articulo quarto quaeritur, „quotuplex sit modus [sensus] Sacrae Scripturae“. Respondetur: „Modus sive intellectus Sacrae Scripturae quadruplex est, scilicet historicus, allegoricus, moralis vel tropologicus, et anagogicus.“ „Unus litteralis“ est sensus seu „litteralis exterior“, qui „non multiplicatur“. Alter est spiritualis seu interior. Hic „aut refertur ad mores aut ad fidem, et si ad fidem, aut ad fidem divinitatis aut ad fidem humanitatis; primo modo est moralis, secundo modo anagogicus, tertio allegoricus“. Parabolicus vero sensus refertur ad historicum; parabolae enim ponuntur, ut res ipsae facilius intellegantur.
In articulo quinto quaeritur, „an sensus litteralis fundetur supra verum“. Nam in figuratis locutionibus non videtur supra verum fundari. Respondetur: „Sensus litteralis semper supra verum fundatur, sive sit supra verum dicti sive supra verum signati.“ Tales enim locutiones (ut cum Deus dicitur sol iustitiae vel lapis angularis) ad hoc adhibentur, non ut intellectus in iis sistat, sed ut per visibilia manuducatur ad invisibilia „non valens immediate in invisibiles extendi contemplationes“.
Notat praeterea Alexander, „quod una sententia Sacrae Scripturae multis modis potest exponi. Licet enim unus sit intellectus princi-