De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 147

palis, scilicet litteralis, plures tamen possunt esse secundum plures modos adaptionis“ (Pars IV, quaestio 15, membrum 4, articulus 1, responsum).

Quibus perlectis fatendum est per expositionem Alexandri divinam Scripturae originem valde efferri.

158. S. Bonaventura ad exemplum Alexandri de inspiratione agit in prooemio Summulae theologicae, quam „Breviloquium“ vocat. Sacrae Scripturae „ortus non est per humanam investigationem, sed per divinam revelationem, quae fluit a Patre luminum“. Ad eam intellegendam debemus habere fidem „tamquam totius Scripturae lucernam et ianuam et etiam fundamentum“. Progressus Scripturae non fit „ad leges ratiocinationum, definitionum et divisionum iuxta morem aliarum scientiarum“, neque solum est de rebus huius mundi. „Sed potius cum secundum lumen supernaturale procedat ad dandam homini viatori notitiam rerum sufficientem, secundum quod expedit ad salutem, partim per plana verba, partim per mystica, describit totius universi continentiam“, constitutionem, cursum, finem. „Status vero sive fructus Sacrae Scripturae non est quicumque, sed plenitudo aeternae felicitatis. Nam haec est Scriptura, in qua sunt verba vitae aeternae, quae ideo scripta est, non solum ut credamus, verum etiam ut vitam possideamus aeternam.“

159. Est autem „Scriptura secanda in duo Testamenta, scilicet in Vetus et Novum. Vetus autem occurrit cum multitudine librorum; habet enim libros legales, historiales, sapientiales et prophetales, ita quod primi sunt quinque, secundi decem, tertii quinque, et quarti sunt sex, ac per hoc in universo viginti sex. Novum Testamentum similiter habet libros his correspondentes secundum quadruplicem formam; nam legalibus correspondent libri evangelici, historialibus actus apostolici, sapientialibus epistulae apostolorum et maxime Pauli, prophetalibus correspondet liber Apocalypsis, ut sic mira sit conformitas inter Vetus et Novum Testamentum, non solum in continentia sensum, verum etiam in quadriformitate partium.“ „Quoniam Scriptura Sacra est notitia movens ad bonum et revocans a malo, et hoc est per timorem et amorem, ideo dividitur in duo Testamenta, quorum brevis differentia est timor et amor. . . . Libri legales movent per praecepta maiestatis omnipotentissimae, historiales per exempla bonitatis innocentissimae, sapientiales per documenta veritatis providentissimae, prophetales movent ex omnium praedictorum aggregatione, sicut in iis manifestissime apparet. Unde ipsi sunt quasi rememorativi totius legalis sapientiae et doctrinae. Est igitur Scriptura Sacra similis latissimo fluvio, qui ex concursu multarum aquarum aggregatur magis ac magis, secundum quod longius decurrit . . . ut sic [apostoli] omnem veritatem per Spiritum Sanctum iuxta divinum promissum edocti, omnis veritatis salutaris doctrinam ecclesiae Christi darent et Sacram Scripturam consummando veritatis notitiam dilatarent.“ Describit autem Scriptura

S. Bonaventurae opera; Ed. Ad Claras Aquas V (1891) 201 sqq.