De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 148

omnia tempora ab initio mundi usque ad finem, quae decurrunt per legem naturae, per legem mosaicam, per legem gratiae, quae dividit in septem aetates ab Adam usque ad ultimum iudicium.

Est Scriptura tam sublimis, ut per omnem hierarchiam ascendat usque ad ipsam SS. Trinitatem; et est tam profunda, ut abundet multiplicitate mysticarum intellegentiarum. „Nam praeter litteralem sensum habet in diversis locis exponi tripliciter, scilicet allegorice, moraliter et anagogice. Est autem allegoria, quando per unum factum indicatur aliud factum, secundum quod credendum est. Tropologia sive moralitas est. quando per id, quod factum est, datur intellegi aliud, quod faciendum est. Anagogia, quasi sursum ductio, quando datur intellegi illud, quod desiderandum est, scilicet aeterna felicitas beatorum.“ Adest hic multiplex sensus in Scriptura ratione subiecti multiplicis. „Subiectum enim quoad substantiam Deus est, quoad virtutem Christus, quoad operationem reparationis opus, quoad omnia haec est ipsum credibile.“ Adest etiam multiplex sensus ratione auditoris, ut „et superbi comprimantur et immundi repellantur et fraudulenti declinentur et neglegentes excitentur“. Scriptura enim, quia est pro omnibus salvandis, capit, condescendit, superexcedit omnem intellectum, „ut omnem intellectum sibi diligenter intendentem multitudine radiositatis suae illuminet pariter et accendat“. Multiplicitas sensuum Scripturae „competit etiam principio, a quo est, quia est a Deo per Christum et Spiritum Sanctum loquentem per ora prophetarum et aliorum, qui hanc doctrinam scripserunt. Quoniam autem Deus non tantum loquitur per verba, verum etiam per facta, quia ipsius dicere facere est, et ipsius facere dicere, et omnia creata tamquam Dei effectus innuunt suam causam, ideo in Scriptura divinitus tradita non tantum debent significare verba, verum etiam facta“. Christus autem est Deus-homo; ideo doctrinam eius „decebat habere humilitatem in sermone cum profunditate sententiae“. „Spiritus etiam Sanctus diversimode illustrabat et revelationes faciebat in cordibus prophetarum; ipsum etiam nullus latere potest intellectus, et missus erat omnem docere veritatem; ideo competebat eius doctrinae, ut in uno sermone multiplices laterent intellegentiae.“ Tandem ratione finis idem competit, quia Scriptura inducit hominem ad recte cognoscendum, agendum, optandum. Hinc Scriptura per Spiritum Sanctum ita instituta est, „ut per tropologiam habeamus notitiam agendorum viriliter, per allegoriam credendorum veraciter, per anagogiam desiderandorum delectabiliter“. Ad hunc finem Scriptura non procedit per „modum definitivum, divisivum et collectivum“, sed modus eius est „narrativus, praeceptorius, prohibitivus, comminatorius, promissivus, deprecatorius et laudativus... ut, si quis non movetur ad praecepta et prohibita, saltem moveatur per exempla narrata; si quis non per haec movetur, moveatur per beneficia sibi ostensa; si quis nec per haec movetur, moveatur per monitiones sagaces, per promissiones veraces, per comminationes terribiles, ut sic saltem excitetur ad devotionem et laudem Dei“. Procedit autem Scriptura non per modum ratiocinationis, sed „providit Deus huic Scripturae certitudinem auctoritatis, quae adeo magna est, quod omnem perspicacitatem humani ingenii superexcellit. Et quia non est certa auctoritas eius, qui potest fallere vel falli, nullus autem est, qui falli non possit et fallere nesciat, nisi Deus et Spiritus Sanctus, hinc est, quod ad hoc, quod Scriptura Sacra modo sibi debito esset perfecte authentica, non per humanam investigationem est tradita, sed per revelationem divinam. Ideo in ipsa nihil con-