De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 149

temnendum tamquam inutile, nihil respuendum tamquam falsum, nihil repudiandum tamquam iniquum, pro eo quod Spiritus Sanctus, eius auctor perfectissimus, nihil potuit dicere falsum, nihil superfluum, nihil diminutum.

160. Quod expositionem Scripturae attinet, loci obscuri per locos claros manifestandi sunt. „Ad quod non potest quis de facili pertingere, nisi per assuefactionem lectionis textum et litteram Bibliae commendet memoriae; alioquin in expositione Scripturarum numquam poterit esse potens... Qui litteram Sacrae Scripturae spernit, ad spirituales eius intellegentias numquam assurget. Attendat autem expositor, quod non ubique requirenda est allegoria, nec omnia sunt mystice exponenda. Propter quod notandum est, quod Scriptura Sacra quattuor habet partes. Una est, in qua secundum litteram agit de mundanis naturis, et per illas significat reparationem nostram, sicut apparet in descriptione formationis mundi. Alia est, in qua agit de actibus et processibus illius populi israelitici, et per illos significat reparationem generis humani. Tertia est, in qua nudis verbis significat et exprimit, quae pertinent ad nostram salutem quantum ad fidem et mores. Quarta est, in qua praenuntiat nostrae salutis mysterium, partim verbis nudis, partim aenigmaticis et obscuris. Et propterea Scriptura in his locis variis non est uniformiter exponenda.“ Deinde tradit quasdam regulas de his variis expositionibus.

Haec sunt, quae S. Bonaventura docet de Sacra Scriptura, in quibus de dignitate, materia, sensibus Scripturae plurima proponit. De conceptu inspirationis haec statuit: Deus dicitur auctor Sacrae Scripturae, Spiritus Sanctus eam condidit per viam auctoritatis faciendo revelationes prophetis et aliis; quare Scriptura est infallibilis, summopere utilis et multiplex sensibus. Sed quomodo concipienda sit ista revelatio, quas partes Deus, quas scriptores humani habeant in conficienda Scriptura, non explicatur. Idem valet de „Collationibus in Hexaëmeron“, ubi, maxime a collatione 13 usque 19 , latius exponit ea, quae in prooemio Breviloquii dixit, sed de conceptu inspirationis tacet. Neque in Commentariis in Sententias specialem de inspiratione tractatum habet, sed obiter tantum de hac re loquitur . Unde oportet contentos nos esse iis, quae hucusque ex eius scriptis excerpsimus.

161. Addamus hic statim tertium theologum, qui dux et princeps fuit Scholae Franciscanae, qui est Duns Scotus. Ipse diligenter probat Scripturam esse a Deo inspiratam, idque octo argumentis, „quae sunt: praenuntiatio prophetica, Scripturarum concordia, auctoritas scribentium, diligentia recipientium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, ecclesiae stabilitas, miraculorum claritas“ .

Opera omnia V 387 sqq.

E. g. l. 3, d. 23, a. 1, q. 4, ad 4; ibidem III 482; item d. 23, dub. 5; p. 505 etc.

Ioannis Duns Scoti opera omnia VIII, Parisiis 1893, Prolog. Commentarii in librum 1 Sent. q. 2, n. 3, p. 77.