De inspiratione sacrae scripturae
p. 150
Quae argumenta sic explicat: Primum. „Solus Deus potest naturaliter, non ab alio, futura contingentia certitudinaliter praevidere; ergo solus ille vel ab illo instructus potest ea certitudinaliter praedicere. Talia autem multa praenuntiata in Scriptura impleta sunt.“ Ergo Scriptura est originis divinae. Secundum. In rebus non evidentibus homines aetate, locis, animi dispositione diversi non possunt firmiter et infallibiliter inter se consentire, „nisi a causa superiore ipsorum intellectus inclinentur ad assensum“, ut ostendit exemplum discordiae philosophorum. „Sed scriptores sacri canonis varie dispositi et diversis temporibus existentes in talibus non evidentibus [in rebus fidei et morum] omnino consonabant.“ Ergo a causa superiore, i. e. a Deo, qui solus omnium intellectus regit, ad tam consonantem doctrinam inclinati sunt. Tertium. Illi auctores, qui Scripturam tradiderunt, sunt fide digni. Nam si libri sunt eorum, quorum esse dicuntur, hi fuerunt viri probi, qui omne mendacium, praecipue in fide et moribus, damnant, et qui sine spe temporalis lucri doctrinam suam proposuerunt, immo pro ea saepe tribulationes maximas sustinuerunt. Velle vero dicere illis libros ab aliis esse immerito adscriptos, contra rationem est, quia genuinitas horum librorum non minus certa est quam genuinitas profanorum librorum antiquorum, sed potius magis certa est. Praeterea neque Christiani neque non-Christiani hanc fraudem commississe censendi sunt, quia nemo gratis mendax. Quartum. Admittenda sunt illa, quae „tota communitas approbat, et maxime quae communitas famosa et honesta cum maxima diligentia approbata recipit. Talis est canon divinae Scripturae; tanta enim apud Iudaeos sollicitudo fuit de libris habendis in canone, et tanta apud Christianos de libris recipiendis tamquam authenticis, quod de nulla alia scriptura habenda pro authentica tanta sollicitudo fuit inventa, praecipue cum tam sollemnes communitates de Scripturis istis curaverunt tamquam de continentibus necessaria ad salutem.“ Quintum. Quae Scriptura docet quoad fidem et mores tam rationabilia sunt, ut hinc divina origo eius quam maxime suadeatur. Sextum. Contra vero, quae gentiles et asseclae Mohammedis docent, plurimas absurditates continent. Idem valet de Iudaeis et haereticis, in quantum partem Sacrae Scripturae reiciunt, cum pars canonis non possit rationabiliter recipi, nisi totus recipiatur, quia eadem auctoritas, quae stat pro parte, stat etiam pro toto. Septimum. Ipsa stabilitas ecclesiae, quae non obstantibus omnibus difficultatibus permansit in sua doctrina, ostendit eam speciali adiutorio divino conservari; ergo etiam quoad doctrinam de Scriptura. Octavum. In specie Deus miraculis hoc comprobavit. „Non potest esse testis falsus Deus; sed Deus invocatus a praedicante Scripturam, ut ostenderet doctrinam eius esse veram, fecit aliquod opus sibi proprium, utpote miracula, ac per hoc testificatus est illud esse verum, quod iste praedicavit.“ His principalibus argumentis addit duo alia, unum ex testimonio Flavii Iosephi et librorum sibyllinorum; alterum ex eo, quod tot homines sincere quaerentes Deum hanc fidem amplexi sunt.
In sequenti quaestione, quae est tertia, quaedam addit de variis sensibus Sacrae Scripturae. Ab initio quaestionis „Secunda via. Item secundo“ ait: „Scriptura habet quattuor sensus, scilicet anagogicum, tropologicum, allegoricum et litteralem.“ Haec proponit ad faciendam obiectionem, ad quam postea sic respondet: „Quicumque sensus