De inspiratione sacrae scripturae
p. 151
in una parte Scripturae non est litteralis, in alia parte est litteralis, et ideo licet aliqua pars Scripturae habeat diversos sensus, tamen tota Scriptura habet omnes sensus istos pro sensu litterali. Unde secundum Scotum nulli textui Scripturae subest sensus vel anagogicus vel tropologicus vel allegoricus, qui non alibi ipsis litteris Sacrae Scripturae doceatur. Ceterum idem alii theologi ante Scotum iam dixerant, sequentes hac in re S. Augustinum (cf. infra n. 176).
162. Evidens est Scotum argumentis, quae iam apud sanctos Patres leguntur, probare omnia, quae in Scriptura docentur, aliquo modo inniti revelatione divina, non vero explicare, qua actione divina Scriptura facta sit. Alibi loquitur de certitudine, quam „habuerunt illi, quibus Scripturae veritas primo revelabatur“, et de ea sic argumentatur:
„Omnem effectum, quem potest Deus facere mediante causa effectiva secunda [i. e. creata], potest facere immediate. Nunc autem si res ipsae, de quibus Scriptura tractat, essent clare apprehensae et intuitive, generarent notitiam certam absque omni dubitatione, et haec notitia, quia evidens est, diceretur scientia. Sed Deus absque motione obiecti potest sic causare notitiam certam absque omni dubitatione, ita quod habens talem notitiam revelatam a Deo non possit dubitare de veritate illius, cuiusmodi notitiam creditur prophetas habuisse et multos alios sanctos in Scriptura, et tales habuerunt habitum praebentem magnum assensum, ita quod illo stante non potuerunt non assentire veritati; illa tamen certitudo non fuit evidens ex evidentia rei, quia tunc contradictio esset, quod huiusmodi notitia et fides simul starent. Fuit tamen illa certitudo firma, sicut est certitudo scientialis, quae causatur ex principiis notis ex evidentia terminorum, sed non causabatur a talibus principiis, sed aliunde, ideo scientia non potuit dici ex evidentia rei; fuit tamen maior certitudo quam certitudo fidei, quia fides non excludit omnem dubitationem, sed aliqua dubitatio potest stare cum fide.“
Itaque secundum Scotum prophetae, apostoli, omnes illi, qui primi missi sunt ad res a Deo revelatas sive verbo sive scripto hominibus tradendas, habuerunt speciale adiutorium vel lumen supernaturale, quo de rebus a se proponendis tantam certitudinem acceperunt, ut de earum veritate dubitare plane non possent. Hoc lumen a Deo immediate eorum intellectui inditum non reddebat res docendas intrinsecus evidentes, sed solum eundem effectum producebat, quem in alio ordine evidentia producere solet, i. e. certitudinem indubitabilitatis. Hic igitur unum ex illis elementis tangitur, quae ad inspirationem necessaria sunt; alia vero Scotus non explicat.
163. Non praetereundus videtur Rogerus Bacon, qui, etsi conceptum inspirationis non explicavit, quaedam tamen scripsit, quae maxime huc referuntur, quia ostendunt, quantum Scripturae tribuerit ratione
Opera omnia VIII 119 166.
In 3, d. 24, n. 17; Ed. Paris. XV (1894) 47 sq.