De inspiratione sacrae scripturae
p. 152
divinae originis. Tria sunt eius opera, in quibus de Sacra Scriptura agit: „Opus maius“, „Opus minus“, „Opus tertium“. In „Operis maioris“ parte secunda loquitur de causis perfectae sapientiae in Sacra Scriptura.
Quae ibi ait, brevius repetit in „Opere tertio“ c. 24: „Deinde probo [scilicet in Opere maiore], quod tota sapientia philosophiae data est a Deo, quia sancti patriarchae et prophetae a principio mundi eam receperunt a Deo, quibus Deus dedit longitudinem vitae; et haec est valde notanda consideratio. Nam ut probem, quod sancti primo habuerunt philosophiam et sapientiam totam antequam philosophi infideles, revolvo totum tempus a principio mundi, discurrens per omnes aetates et saecula, ut inveniam, quando primo fuerunt singuli, qui aliquem titulum sapientiae habuerunt, sive sint poetae praeclari, sive Sibyllae, sive septem sapientes, sive philosophi, qui post illos septem venerunt. . . . Nam philosophi habuerunt haec omnia a sanctis Dei. Unde philosophi non invenerunt haec primo nec homo, sed Deus revelavit suis sanctis. . . . et hi sancti scripserunt libros philosophiae omnes. Et non solum in Sacra Scriptura fecerunt mentionem de veritate fidei, sed in suis libris philosophicis, et praenuntiaverunt omnia, antequam philosophi fuerunt; et ab his tunc philosophi habuerunt omnem sapientiam, sicut Aristoteles, dominus philosophorum, confitetur in libro Secretorum. Et cum his infero, quod perfectio philosophiae non est uti ea secundum vias philosophorum infidelium, sed debet elevari ad statum legis christianae, et hoc est ad theologiam et ecclesiam et directionem reipublicae fidelium et conversionem infidelium et reprobationem eorum, qui non possunt converti. Et addo ad confirmationem sapientiae philosophorum prophetiam Sibyllae de Christo et de ecclesia et de vita futura. Nam si una muliercula potuit haec a Deo recipere, multo fortius et rationabilius est, quod viri tam boni et tam sapientes, sicut Pythagoras et Socrates et Plato et Aristoteles et alii zelatores maximi sapientiae, receperunt a Deo speciales illuminationes, quibus intellexerunt multa de Deo et salute animae, et forsan magis propter nos Christianos quam propter eorum salutem.“
„Et sic terminatur pars secunda [„Operis maioris“], in qua principale propositum est ostendere, quod tota sapientia concluditur in Sacra Scriptura, per ius tamen et philosophiam explicanda, ut sicut in pugno colligitur, quod latius in palma explicatur, sic tota sapientia utilis homini continetur in sacris litteris, licet non totaliter explicatur, sed eius explicatio est ius canonicum cum philosophia. Nam utrumque iacet in visceribus Sacrae Scripturae et de his eruuntur, et super hoc fundantur omnia, quae utiliter dicuntur in iure canonico et philosophia. . . . Nam in sensu litterali iacet tota philosophiae potestas in naturis et proprietatibus rerum naturalium, artificialium et moralium, ut per convenientes adaptationes et similitudines eliciantur sensus spirituales, ut sic simul sciatur philosophia cum theologia, quia philosophia nihil facit nisi explicare naturas et proprietates rerum naturalium, quae iacent in textu sacro, a summis caelorum usque ad terminos eorum, et artificialium et moralium. . . . Unde haec est via propria sciendi Scripturam. . . . ut sic tota philosophiae sapientia sciatur in textu Dei. Et tota potestas iuris canonici iacet in sensu litterali et spirituali et ab illis elicitur. Nam
Ed. Jebb, Londini 1733.
Ed. Brewer, London 1859, 79 sqq.