De inspiratione sacrae scripturae
p. 153
quidquid sacri et summi pontifices statuerunt in iure canonico, confirmaverunt per auctoritates textus sacri et per dicta sanctorum.... Nam sicut per Vetus Testamentum litteraliter ecclesia antiquorum regebatur, sic nunc per sensum spiritualem Veteris Testamenti et per Novum habet regi Dei ecclesia.... Et totam hanc probationem facio.... quod philosophiae utilitas sciri non potest nec intellegi, nisi prout in sacro usu consideratur. Nam creaturae verius positae sunt in Scriptura, quam philosophi infideles scirent cogitare, sicut probo per exemplum de iride, cuius causam finalem ignoraverunt, quae est dissipatio aquae humiditatis et diluviorum, ut liber Genesis docet.... Deus enim fecit creaturas, et in Scriptura sua posuit eas, et ideo accepit eas secundum omnem veritatem, quam veritatem nititur philosophia infidelium exponere. Sed quia non habuerunt usum istius Scripturae, ideo non potuerunt omnino venire ad certitudinem veritatis. Et ideo, qui vult scire philosophiam, sciat eam in usu Scripturae, et secundum quod Scriptura requirit, et tunc veraciter potest eam scire.... Non tamen nego, quin aliquod scriptum philosophiae de quibusdam communibus debeat fieri, quae non possunt poni in explanatione Scripturae. Sed tamen illa debent anteponi, ut totum fiat unum volumen.... Et sic omnis superfluitas infinita, et omnis falsitas tolletur, et omnis vanitas excludetur.“
164. In c. 25 quaeritur de corruptione textus Sacrae Scripturae, quae provenerit ex ignorantia linguarum .
Nam quaedam fuerunt male translata, et „illa, quae fuerunt bene translata, sunt modo corrupta, propter hoc quod linguas ignoramus, sicut patet per totam Bibliam et philosophiam. Quia nec scimus scribere ea nec legere nec proferre; et ideo per consequens perit verus intellectus. Et haec causa habet locum in corruptione textus sacri; nam pro maiori parte est corruptus in exemplari vulgato, quod est Parisiense.... Et in hoc aggravatur haec corruptio, quod quilibet corrigit pro sua voluntate. Nam quilibet lector in ordine Minorum corrigit, ut vult, et similiter apud Praedicatores, et eodem modo saeculares.... Et longe minus malum est et sine comparatione uti exemplari Parisiensi non correcto quam correctione eorum [Praedicatorum] vel aliqua alia“. Etiam oportet scire linguas „pro sensu litterali sciendo et spirituali eliciendo veraciter ex litterali.... Nam si littera est falsa, sensus litteralis et spiritualis sunt falsi“.
Propterea in „Opere minore“ inter „septem peccata studii principalis, quod est theologiae“ , secundum est, „quod scientiae optimae et maxime contingentes theologiae non sunt in usu theologorum.... ut grammatica secundum linguas alienas, a quibus tota theologia venit“. Quartum peccatum est, quod expositores „Sententiarum“ (Lombardi) praeferuntur expositoribus Sacrae Scripturae.
Nam illi habent „principalem horam legendi secundum suam voluntatem“. „Sed qui legit Bibliam, caret his et mendicat horam legendi, secundum quod placet lectori Sententiarum“ (loquitur de universitate Parisiensi). Et tamen „textus hic [Scripturae] de ore Dei et sanctorum allatus mundo, est ita magnus, quod vix sufficeret aliquis lector ad perlegendum eum in tota vita
Ib. 88 sqq.
Ib. 322 sqq.