De inspiratione sacrae scripturae
p. 154
sua, secundum quod magistri legunt. . . . Et mirum est, quod sic est exaltatus liber Sententiarum, quia liber Historiarum est magis proprius theologiae. Nam prosequitur textum [biblicum] a principio usque in finem exponendo ipsum. Et liber Sententiarum non adhaeret textui, sed vagatur extra textum per viam inquisitionis. Si igitur aliqua Summa deberet praeferri in studio theologiae, debet liber Historiarum factus vel de novo fiendus, ut scilicet aliquis tractatus certus fieret de historia sacri textus, sicut fit in omni facultate“ .
Quintum peccatum est corruptio textus, ubi inter alia loquitur de „Vulgata“ , etsi ipse non primus hoc nomen vel versioni Septuaginta vel Hieronymi imposuit.
Sextum peccatum est, „quod sensus litteralis habet infinitas falsitates et alibi dubitationes intolerabiles, ita quod non potest sciri veritas; ex quo sequitur novum peccatum, quod tunc sensus spiritualis habebit eandem falsitatem et dubitationem.... Nam si littera est falsa pro maiore parte et dubia in aliis, quae dubitatio cadit in virum sapientem, ut probatum est, tunc oportet, quod sensus litteralis sit consimilis et per consequens sensus spiritualis. Deinde posito quod littera esset totaliter correcta cum certa probatione, adhuc loquitur falsa et dubia quasi infinita. Et una rei huius radix est ignorantia linguarum, de quibus textus est translatus, ex quibus infinita paene sunt vocabula in textu relicta“ .
165. His, ni fallor, efficitur Baconem nequaquam addictum fuisse rationalismo, ob quem interdum recentes eum laudant, sed immo plurimum revelationi et inspirationi supernaturali tribuisse. Non videtur in ulla re a doctrina catholica recessisse, sed potius anxius fuisse, ut haec suae integritati restitueretur. Immo divinam Scripturae auctoritatem valde praedicat. Multa egregie dixit, multa temporum futurorum facta ingeniose praesagivit. At nihilominus ipsi ex magna parte adscribendum est, quod ad finem desideratum pervenire non potuit. Nam immanis pruritus suggilandi, exaggerandi, viros etiam optime meritos levandi, se solum fere ut hominem sapientem praedicandi, consuetudo admiscendi cum veris alia manifeste falsa et ab-
„Liber Historiarum“, de quo hic sermo est, sine dubio est „Historia Scholastica“ Petri Comestoris (M 198, 1053 sqq), quae libros historicos Veteris et Novi Testamenti a Genesi usque ad mortem apostolorum Petri et Pauli compendiose complectitur, aucta tamen quibusdam narrationibus ex Flavii Iosephi et aliorum Iudaeorum libris. Est haec Historia quasi continuus quidam commentarius Sacrae Scripturae. Secundum Petrum Deus „Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut sobrios reddat.... Coenaculi huius sunt tres partes: fundamentum, paries, tectum. Historia fundamentum est... allegoria paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia doma culmini superimpositum, quae per id, quod factum est, quid a nobis sit faciendum, insinuat. Prima planior, secunda acutior, tertia suavior“ (ib. 1053 sq). In sermone 12 laudat Scripturam ut speciale „adiutorium Altissimi“ hominibus datum. Vituperat inter alios eos, „qui imagines cordis sui in paginis Sacrae Scripturae depingunt, qui litteram renitentem suis adinventionibus accommodant et intellectum Scripturae usque ad sanguinem emungunt“ (ib. 1755).
Opus tertium; Ed. Brewer 339 sqq.
Ib. 349.