De inspiratione sacrae scripturae
p. 155
surda, ut e. g. conatus introducendi Sacram Scripturam ut unicum librum textus in omni disciplina naturali et supernaturali, ex quo derivanda essent cuncta, quae sciri possent, haec et alia fuerunt obstacula, quae ipse sibi plane sine ratione in via posuit, et quibus conatus suos irritos fecit. Excusavit se quidem, quod „sancti quoque, i. e. ecclesiae Patres, aliquid humani passi essent et inter se disputassent et opiniones suas retractassent“ . Sed a S. Augustino, ad quem in specie provocat, et quem affirmat S. Hieronymo „multa opprobria“ dixisse, potuit discere modo pacato et modesto procedendi multo plus effici quam turbulentis declamationibus, quantumvis haec ex sincero veri amore procedant.
166. Ceteros theologos scholasticos veteris Scholae franciscanae omitto, qui plerumque sequuntur Scoti doctrinam, interdum S. Bonaventuram magistrum eligunt rarius etiam ex S. Thoma hauriunt. Unum tantum commemoro, qui in exegesi sibi celebre nomen fecit. Hic est Nicolaus Lyranus, de quo illud (sive vere sive falso) circumfertur: „Si Lyra non lyrasset, Lutherus non saltasset“, quia Lutheri exegesis non pauca Lyrano debeat. Lyranus vero ipse permulta ex Thomae Aquinatis operibus hausit . Lyrani opus praecipuum est „Postilla“ in omnes libros Veteris et Novi Testamenti. Sed nobis considerandi sunt soli Prologi, in quibus habetur doctrina de inspiratione .
„Sacra Scriptura, quae proprie theologia dicitur, cum ipsa sola sit textus huius scientiae, omnes scientias antecellit, primo, quia habet Deum pro subiecto. . . . Licet enim philosophi habuerint cognitionem de Deo, hoc tamen solum fuit quantum ad proprietates, quae de ipso possunt concludi per investigationem rationis procedentem ex creaturis. . . . Sed prophetae et apostoli sancti, qui hanc Scripturam nobis tradiderunt per revelationem Spiritus Sancti, habuerunt cognitionem de proprietatibus divinis transcendentibus investigationem rationis, ut de pluralitate personarum et earum distinctione in unitate essentiae et consimilibus. . . . Sed quoniam Sacra Scriptura non solum excellit alias, inquantum est de subiecto nobiliori, sed etiam inquantum pro-
Opus maius; Ed. Jebb 19 sq; Opus tertium; Ed. Brewer 28 sq.
Ait Paulus Burgensis: „A quo etiam sancto doctore [Thoma] ipse postillator [i. e. Lyranus] multa frequenter accipit, licet eum non alleget nisi solum reprehendendo“ (M 113, 46). Haec verba leguntur in „Additionibus“ Pauli ad Postillam Lyrani. In epistula praemissa his additionibus maxime exponitur, quomodo sensus litteralis et spiritualis Scripturae inter se habeant, et docetur sensum litteralem omnium esse dignissimum et ante omnes alios quaerendum. Exponitur praeterea, quis sit sensus litteralis, utrum sit unus an multiplex. Commendat Paulus Lyrani Postillam imprimis „ex parte sensus litteralis, qui ceteris modo praedicto est dignior; haec enim Postilla inter alias, quae in communem usum veniunt, magis intendit litteralem sensum, ceteris sensibus praetermissis seu valde modicum tactis, ut ipse dicit in prologo“.
M 113, 25 sqq.