De inspiratione sacrae scripturae
p. 156
cedit modo certiori, videlicet per divinam revelationem, cui non potest subesse falsum . . . quidquid ex Sacra Scriptura manifeste concluditur, verum iudicatur; quod autem ei repugnat, falsum simpliciter reputatur.“ Prophetae legerunt in libro divinae scientiae. „Quod tamen non sic est intellegendum, quod prophetae viderint ipsam Dei essentiam, quae idem est cum eius praescientia . . . sed pro tanto dicuntur prophetae in libro praescientiae Dei legisse, quia per species divinitus impressas mentibus prophetarum et per lumen propheticum iis proportionatum videbant suo modo veritatem a Dei scientia ad eos derivatam per revelationem. . . . Nos autem, qui talem cognitionem non habemus, quia lumine prophetico illustrati non sumus, non possumus legere in dicto libro, sed in libro Scripturae Sacrae nobis tradito a prophetis.“
167. „Habet tamen iste liber hoc speciale, quod una littera continet plures sensus. Cuius ratio est, quia principalis huius libri auctor est ipse Deus, in cuius potestate est non solum uti vocibus ad aliquid significandum (quod etiam homines facere possunt et faciunt), sed etiam rebus significatis per voces utitur ad significandum alias res; et ideo commune est omnibus libris, quod voces aliquid significent, sed speciale est huic libro, quod res significatae per voces aliud significent. Secundum igitur primam significationem, quae est per voces, accipitur sensus litteralis seu historicus; secundum vero aliam significationem, quae est per ipsas res, accipitur sensus mysticus seu spiritualis, qui est triplex in generali. Quia, si res significatae per voces referantur ad significandum ea, quae sunt in nova lege credenda, sic accipitur sensus allegoricus; si autem referantur ad significandum ea, quae per nos sunt agenda, sic est sensus moralis vel tropologicus; si autem referantur ad significandum ea, quae sunt speranda in beatitudine futura, sic est sensus anagogicus. . . . Unde versus:
Littera gesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas, quo tendas anagogia.“
In Prologo secundo haec addit: Sensus omnes „praesupponunt sensum litteralem tanquam fundamentum. Unde sicut aedificium declinans a fundamento disponitur ad ruinam, ita expositio mystica discrepans a sensu litterali reputanda est indecens et inepta, vel saltem minus decens ceteris paribus et minus apta. Et ideo volentibus proficere in studio Sacrae Scripturae necessarium est incipere ab intellectu sensus litteralis, maxime cum ex solo sensu litterali, et non ex mystico possit argumentum fieri ad probationem vel declarationem alicuius dubii, secundum quod dicit Augustinus in epistula contra Vincentium Donatistam. Ulterius considerandum, quod sensus litteralis, a quo est incipiendum, ut dictum est, videtur multum obfuscatus diebus modernis, partim scriptorum vitio, qui propter similitudinem litterarum in multis locis aliter scripserunt, quam habet veritatis textus; partim imperitia aliquorum correctorum . . . partim ex modo translationis nostrae, quae in multis locis aliter habet quam libri hebraei. . . . Sciendum etiam quod sensus litteralis est multum obumbratus propter modum exponendi communiter traditum ab aliis, qui, licet multa bona dixerint, tamen parum tetigerunt litteralem sensum, et sensus mysticos in tantum multiplicaverunt, quod sensus litteralis,
M 113, 29 sqq.