De inspiratione sacrae scripturae
p. 157
inter tot expositiones mysticas interceptus, partim suffocatur. . . . Haec igitur et similia vitare proponens, cum Dei adiutorio intendo circa litteralem sensum insistere et paucas valde et breves expositiones mysticas aliquando interponere, licet raro“. Praeterea dicit se velle uti etiam adiumento linguae hebraicae ad exponendam Scripturam, qua in re sine dubio utilia praestitit.
Ceterum ea quoque, quae de inspiratione et sensu Scripturae in prologis et praefationibus scripsit, ex S. Thoma sumpsit, qui has res copiosius et clarius exponit . In ipsis etiam commentaris Lyranus interdum magnas partes ad litteram e S. Thoma exscripsit.
ART. III.
DE VETERE SCHOLA DOMINICANA.
168. Primus magnus doctor Scholae Dominicanae est Albertus Magnus, cuius de inspiratione haec dicta exstant. Theologia „innititur inspirationi factae per speciem veritatis, circa quam dubitare non licet. Aliae autem [scientiae] innituntur inquisitionibus humanis et inventionibus a spiritu humano inventis. . . . Ista ergo est certior omnibus aliis“. Et licet Sacra Scriptura non procedat modo stricte philosophico, sed magis populari et poetico, tamen „Sacra Scriptura poeticis utitur ex divina sapientia formatis et figuratis, in quorum figuris secundum proportionem similitudinum resultant infigurabilia et immaterialia, eo quod ab illis et ad illa figurata sunt et ideo certissima sunt; ex certissimis enim oriuntur et ad certissima dirigunt“. In aliis quidem
E. g. in Praefatione in Psalmos propugnat quidem contra S. Thomam Davidem fuisse maiorem prophetam quam Moysen, sed cetera fere omnia ex S. Thoma excerpta sunt. „Ad actum prophetandi concurrit Deus mentem prophetae tangens seu elevans ad supernaturalem cognitionem, et mens prophetae hoc modo tacta seu illuminata.“ Sunt duo modi prophetandi: „unus est in vigilia, alius est in somno. In utroque tamen modo concurrit Deus ut agens principale, et mens prophetae ut agens instrumentale. . . . Alii prophetae per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta prophetaverunt, David autem solius Spiritus Sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Et hic modus est excellentior“. Praeterea Psalmi se extendunt ad omnem materiam totius Scripturae per modum divinae laudis. Propheta dicitur quasi procul fans. Maxime procul sunt ipsa divina, ut Trinitas personarum, secundo secreta cordium, tertio ea, quae loco vel tempore distant. Ex parte quoque subiecti distant ea, ad quae cognoscens non potest pertingere, sive propter defectum (e. g. caecitatis), sive propter modum cognoscendi (ut in scientia infusa). Ad prophetiam requiritur, ut non solum alicui communicetur aliquid supernaturale, sed ut etiam intellegentiam rei habeat (Pharao non fuit propheta neque asina Balaam). A prophetia igitur distinguitur instinctus divinus, ut fuit in Iephte ad pugnandum. Primus gradus prophetiae est, quando datur visio rei et intellegentia; secundus, quando auditur vox; tertius, quando simul apparet persona loquens; et haec omnia aut funt in somno, aut in vigilia, quod est excellentius; quartus gradus est, quando sine ulla sensibili apparentia capitur veritas intellegibilis supernaturalis. Hic ultimus gradus est excellentissimus, et talis fuit prophetia David. Haec et alia, quae ibi exhibet Lyranus, melius audiemus explicata a S. Thoma.