De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 158

scientiis argumentatio ex auctoritate est infirmior ceteris argumentationibus, sed „in theologia locus ab auctoritate est ab inspiratione Spiritus veritatis. Unde Augustinus in libro 1 super Genesim ad litteram dicit, quod maior est Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas“ . In theologia ipsa non probatur Scripturam esse veracem. sed hoc per modum principii praesupponitur; hoc autem principio posito et admisso, ita ut de nullo dicto Sacrae Scripturae dubitare liceat, argumentatio fit de iis, quae ex Scriptura per modum conclusionum colliguntur .

„Quattuor sunt modi exponendi id, quod dicit Sacra Scriptura.... Litteralis sensus primus est, et in ipso fundantur tres alii sensus spirituales. Tria enim sunt, ad quae nos instrui oportet, verum scilicet illuminans intellectum per fidem, et ad hoc deservit sensus allegoricus; et bonum virtutis, quo perficitur affectus ad meritum, et ad hoc deservit tropologicus sive moralis. Et finis beatitudinis, ad quem tendimus per verum et bonum, et ad hoc deservit anagogicus. Et isti tres stant in litterali sicut in fundamento.“ Alio loco haec ita explicat: „Scriptura potest attendi penes intentum a scribente, vel penes intentum a Spiritu inspirante et illuminante. Si primo modo, sic est sensus historicus. Si secundo modo, intentum a Spiritu Sancto, aut est respectu viae, aut respectu patriae. Si respectu viae, aut secundum verum fidei, et sic est sensus allegoricus; aut secundum bonum operum, et sic est moralis; si autem est intentum respectu patriae, tunc est anagogicus.“ Ex quibus concludendum videtur sacros scriptores secundum Albertum non perspexisse totum sensum, quem Spiritus Sanctus per eorum scripta intendebat.

Quia sacri scriptores scripserunt, quae viderunt, Albertus in Prologo commentarii in evangelium Ioannis exponit, quot modis res divinae videri possint.

„Videre intellectualia divina visione corporali sive sensibili, videre intellectualia divina visione imaginaria, et videre intellectualia divina visione intellectuali simplici.... Ioannes autem omnes istas visiones est adeptus.... Et ideo intellectuali visione contemplatus aeterna Verbi, visione imaginaria dispensationem et gubernationem ecclesiae usque in finem, et visione corporali humana Verbi vidit... quae et a tribus intellectum eius illuminantibus didicit: primum quidem Sancti Spiritus inspiratione, secundum angelica illuminatione, tertium autem Iesu Christi corporali instructione.... Per primum est Ioannes evangelista sublimissimus, per secundum propheta eximius, per tertium doctor egregius.... Ioannes, licet divina solus viderit, tamen non sibi soli retinuit, sed ad utilitatem ecclesiae episcopis et doctoribus communicavit, tali modo scribens et tali sermone, quod intellegi possit.... Evangelium in nido ecclesiae posuit, ultimus scribens inter evangelistas, ne virus haereticae pravitatis serpens antiquus immittens aliorum evangelistarum Scripturam corrumperet.“ Huius autem evangelii „officiens causa prima sapientia divina

Summa theol. P. 1, tract. 1, q. 5, membr. 2; Opera omnia XXXI, Parisiis 1895, 24.

Ib. membr. 3, p. 26 sq. Ib. membr. 4, p. 28.

In 1 Sent. dist. 1, a. 5; Opera omnia XXV, Paris. 1893, 20.