De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 159

est, se in Verbo increato Ioanni manifestans et in Verbo incarnato Ioannem erudiens et movens ad scribendum. Mt 10, 20: ‚Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.‘ Spiritus autem Patris est sapientiae loquentis; propter quod indubitata huius Scripturae est auctoritas... Causa vero efficiens proxima exterius est Ioannes, qui arcana Verbi ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit... Sic ergo haec Scriptura ex interno auctore est authentica et ex exteriori est fidelis“ .

Indicat quidem illis verbis Albertus omnia fere, quae ad conceptum inspirationis pertinent, non tamen evolvit, sed hoc negotium reliquit discipulo, qui illustri magistro illustrior exstitit in rebus theologicis.

169. S. Thomas Aquinas doctrinam de inspiratione S. Scripturae ita expolivit, ut per multa saecula vix quidquam alicuius momenti ad eam additum sit. Scripturam esse divinitus inspiratam potius ut ab omnibus admissum supponit quam probat. „Scripturam fides supponit Spiritu Sancto dictante promulgatam esse.“

Sacra theologia utitur quidem argumentis ex ratione et dictis philosophorum, sed „huiusmodi auctoritatibus utitur quasi extraneis argumentis et probabilibus. Auctoritatibus autem canonicae Scripturae utitur proprie et ex necessitate argumentando, auctoritatibus autem aliorum doctorum ecclesiae quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter. Innititur enim fides nostra revelationi apostolis et prophetis factae, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis doctoribus facta. Unde dicit Augustinus in epist. ad Hieron. 19, c. 1, prope finem: Solis iis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo aliquid errasse firmissime credam. Alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quod ipsi ita senserunt“ . „Auctor Sacrae Scripturae est Deus“ , „homo vero instrumentum“ . „Nam aliae scientiae sunt per rationem humanam editae, haec autem Scriptura per instinctum inspirationis divinae.“

170. S. Thomas secundum exemplum sanctorum Patrum inspirationem ad scribendum reducit ad conceptum prophetiae late dictae, quia, ut ipse ait a. 13 de prophetia: „Largo modo accipiendo prophetiam, omnis supernaturalis [charismaticus] influxus ad prophetiam reducitur“ (c. supra n. 38 39 64 65 83 88 92 etc.). Dicuntur enim prophetae ob tria: „primo quia a Deo inspirati... secundo quia a Deo [ipso] missi [ad annuntiandum aliquid nomine Dei hominibus]... tertio, quia Deum testificati.“ Haec autem valent de scriptoribus sacris; ergo eorum charisma recte reducitur ad prophetiam.

Opera omnia XXIV, Paris. 1899, 2 sqq.

In 2 Sent. dist. 12, a. 2.

Summa theol. 1, q. 1, a. 8, ad 2. Integra verba Augustini vide supra (n. 118).

Ib. a. 10. Quodl. 7, a. 16.

Procem. comment. in Psalmos; Opera omnia XVIII, Paris. 1876, 229.

Procem. comment. in Ierem. XIX, Paris. 1876, 66 sq.