De inspiratione sacrae scripturae
p. 160
Prophetia „principaliter consistit in cognitione [supernaturali]... secundario consistit in locutione, prout prophetae ea, quae divinitus edocti cognoscunt, ad aedificationem aliorum annuntiant“ . Omnis autem manifestatio cognoscitiva fit per aliquod lumen. „Cum ergo prophetia pertineat ad cognitionem, quae supra naturalem rationem existit, consequens est, quod ad prophetiam requiratur quoddam lumen intellectuale excedens lumen naturalis rationis.... Lumen autem propheticum non inest intellectui prophetae per modum formae permanentis; alias oporteret quod semper prophetae adesset facultas prophetandi, quod patet esse falsum.... Relinquitur ergo, quod lumen propheticum insit animae per modum cuiusdam passionis vel impressionis transeuntis.“ Remanet tamen recedente influxu divino dispositio quaedam in mente prophetae ad similem influxum recipiendum. „Quia prophetia est de his, quae procul a nostra cognitione sunt, tanto aliqua magis ad prophetiam pertinent, quanto longius ab humana cognitione existunt. Horum autem triplex est gradus.“ Quaedam ab aliis hominibus naturaliter cognoscuntur, quae ab aliis solum supernaturaliter cognoscuntur, ut quae sunt aliis praesentia, aliis vero distantia loco et tempore, vel quae unus naturaliter cognoscit, ut secreta cordis sui vel scientiam suam acquisitam, alius naturaliter non cognoscit. Secundus gradus est eorum, „quae excedunt universaliter cognitionem omnium hominum“, etsi in se sunt cognoscibilia. ut mysterium Trinitatis. Tertius est gradus eorum, quae „in se ipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura, quorum veritas non est determinata“. Et ex horum praedictione praecipue prophetae vocantur .
Prophetia est igitur quaedam participatio luminis divini, sed imperfecta.
Nam „principium eorum, quae divino lumine prophetice manifestantur. est ipsa veritas prima, quam prophetae in se ipsa non vident; et ideo non oportet, quod omnia prophetabilia cognoscant, sed quilibet eorum cognoscit ex iis aliqua secundum specialem revelationem huius vel illius rei“, quia Deus omnia quidem, „quae sunt necessaria ad instructionem fidelis populi, revelat prophetis, non tamen omnia omnibus, sed quaedam uni, quaedam alii“ . Quando propheta a Deo accipit revelationem, ut eam hominibus annuntiet, „maximam certitudinem habet, et pro certo habet, quod haec sunt divinitus sibi revelata.... Alioquin si de hoc ipse certitudinem non haberet, fides, quae dictis prophetarum innititur, certa non esset“ . Sed est quidam infimus gradus prophetiae, qui potest vocari instinctus divinus sine expressa revelatione. Hic est in eo, „in quo invenitur quaedam audacia vel promptitudo ad aliquid dicendum vel faciendum sine hoc, quod ei revelatio fiat, sicut si dicamus aliquem gradum prophetiae fuisse in Samsone, largo modo accipiendo prophetiam, secundum quod omnis supernaturalis influxus ad pro-
Summa theol. 2, 2, q. 171, a. 1. Doctrina de prophetia etiam ab aliis theologis exponitur, sed placet eam referre secundum formam, quam apud S. Thomam habet, quia sub hac forma ad plerosque posteriores theologos transiit.
2, 2, q. 171, a. 2. Alibi addit: Quia prophetia est per modum influxus transeuntis, sancti Patres „de ea per modum passionis loquuntur. dicentes eam inspirationem vel tactum quendam, quo Spiritus Sanctus dicitur tangere cor prophetae“ (De veritate q. 12, a. 1).
2, 2, q. 171, a. 3.
Ib. a. 4.
Ib. a. 5.