De inspiratione sacrae scripturae
p. 161
phetiam reducitur“ . Ad ea igitur, quae propheta cognoscit per instinctum divinum, „aliquando sic se habet, ut non plene discernere possit, utrum haec cogitaverit aliquo divino instinctu vel per spiritum proprium ... talis enim instinctus est quiddam imperfectum in genere prophetiae“. Si tamen ex hoc accidit, ut propheta aliquid falsi dicat, Deus corriget .
Prophetiae autem revelationis non magis potest subesse falsum quam ipsi scientiae divinae, quia ipsa Veritas prima menti prophetae cognitionem per modum doctrinae imprimit. Interdum vero prophetia condicionem annexam habet, ut, quando alicui praedicitur eum laborare morbo, ex quo naturaliter moriturus sit, vel eum a Deo punitum iri. Talis prophetia est vera, etiamsi Deus miraculose effectum causarum naturalium impediat, vel propter paenitentiam hominum poenas intentatas avertat .
His igitur explicata est essentia prophetiae, quae est cognitio et annuntiatio rerum, quae naturaliter a propheta non cognoscuntur, sed a Deo prophetae ita manifestantur, ut perfecta earum certitudo habeatur, et omnis error excludatur tam in ipsa cognitione quam in annuntiatione. Sequitur, ut de causa prophetiae agatur.
171. Itaque de causa prophetiae imprimis statuendum est: „Prophetia non est a natura, sed ex dono Spiritus Sancti.“ Etsi enim a quibusdam hominibus quaedam futura cognosci possunt ex causis, ut mors ex morbo, haec non est prophetia, quia solummodo ad ea se extendit, quae in causis iam sunt aliquo modo determinata, et quia haec cognitio plus minus est coniecturalis et errori obnoxia . Angelis vero utitur Deus ad producendas species in vi imaginativa et ad alia efficienda in prophetis, ad quae angeli cooperari possunt .
Porro in ipso propheta non praerequiritur ulla naturalis dispositio ad recipiendam prophetiam, quia „prophetia vere et simpliciter dicta est ex inspiratione divina ... Est autem considerandum, quod, sicut Deus, qui est causa universalis in agendo, non praeexigit materiam nec aliquam materiae dispositionem in corporalibus effectibus, sed simul potest et materiam et dispositionem et formam inducere, ita etiam in effectibus spiritualibus non praeexigit aliquam dispositionem, sed potest simul cum effectu spirituali inducere dispositionem convenientem, qualis requiritur secundum ordinem naturae. Et ulterius etiam posset producere ipsum subiectum, ut scilicet et animam in ipsa sui creatione disponeret ad prophetiam et daret ei gratiam prophetalem“. Non tamen mutat Deus naturalia hominis, e. g. modum concipiendi et exprimendi res, sed removet „divina virtute, si quid prophetiae repugnat“; nam „aliqua naturalis indispositio, si non removeretur, impedire posset prophetalem revelationem, puta si aliquis esset totaliter sensu naturali destitutus“. Hoc est evidens, quia, qui omnino cognoscere non potest, neque supernaturaliter cognoscere potest; sed Deus potest utrumque simul dare.
De verit. q. 12, a. 13. 2, 2, q. 171, a. 5.
Ib. a. 6; cf. Contra gentiles 3, 154. 2, 2, q. 172, a. 1.
De verit. q. 12, a. 8.