De inspiratione sacrae scripturae
p. 162
Etiam motus passionum valde vehementes possunt impedire cognitionem rationalem; sed etiam „talem indispositionem naturalem removet virtus divina, quae est prophetiae causa“ . Potest quidem ipse quoque homo hanc negativam dispositionem aliquo modo perficere, ut iram sedare et similia, sed hoc neque sufficit ad accipiendam prophetiam neque requiritur necessario, immo videtur conveniens, ut prophetia „aliquando conferatur illis, qui videntur ad hoc maxime indispositi, ut sic divinae virtuti attribuatur, et non glorietur omnis caro coram illo“ . „Usus autem prophetiae cuiuslibet est in potestate prophetae, et secundum hoc dicitur 1 Cor 14, 32: „Et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt.“ Et ideo ab usu prophetiae aliquis potest se ipsum impedire, et ad debitum prophetiae usum de necessitate dispositio debita requiritur, cum prophetiae usus ex virtute prophetae creata procedat; unde et determinatam dispositionem praeexigit.“ Impeditur igitur usus prophetiae per malos mores et nimias actiones externas. „Nam ad prophetiam requiritur maxima mentis elevatio ad spiritualium contemplationem, quae quidem impeditur per vehementiam passionum et per inordinatam occupationem rerum exteriorum.“ Sed prophetia potest esse sine caritate iustificante, quia caritas est in voluntate, prophetia autem in intellectu; caritas infunditur ad utilitatem recipientis, prophetia datur ad utilitatem ecclesiae .
Haec de causa prophetiae, quae non est ulla naturalis dispositio hominis, sed solus Deus, qui cooperatione angelorum utitur.
172. Porro de modo propheticae cognitionis considerandum est. Iam dictum est prophetas non videre ipsam essentiam divinam. quia in caelo prophetia evacuabitur ob hoc ipsum, quod essentia divina videtur, sed in prophetarum mente refulget quaedam similitudo veritatis divinae, in qua similitudine ut in quodam „aeternitatis speculo“ prophetae vident res distantes . Quaeritur autem, in quo consistat haec similitudo. Ad hoc respondendum est: In prophetica revelatione saepe imprimuntur novae species rerum et semper datur lumen quoddam intellegibile supernaturale.
Nam sicut in cognitione naturali adsunt et similitudines rerum in facultate cognoscitiva, quae vocantur species, et iudicium de rebus repraesentatis, ita „per donum prophetiae confertur aliquid humanae menti supra id, quod pertinet ad naturalem facultatem, quantum ad utrumque, scilicet et quantum ad iudicium per influxum luminis intellectualis, et quantum ad acceptionem seu repraesentationem rerum, quae fit per aliquas species. Et quantum ad hoc secundum potest assimilari doctrina humana revelationi propheticae, non autem quantum ad primum. Homo enim suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, non autem potest interius illuminare, sicut facit Deus“.
2, 2, q. 172, a. 3. De verit. q. 12, a. 4 ad 6.
Ib. in corp.
2, 2, q. 172, a. 4. Ib. a. 5 et 6 docet daemones posse quidem aliquid manifestare, quod homines ignorent, non tamen proprie dictam prophetiam dare; porro eos interdum vera dicere, „unde etiam Sibyllae multa vera praedixerunt de Christo“.
2, 2, q. 173, a. 1.