De inspiratione sacrae scripturae
p. 163
Hoc autem lumen est principalius in prophetia; nam si cui divinitus fit repraesentatio aliquarum rerum per similitudines, quas non intellegit, is non est propheta (Pharao, Baltassar). Erit autem propheta is, cui datur solum lumen ad iudicandum de istis similitudinibus (Ioseph, Daniel). Similitudines possunt fieri sive per res externas, ut est scriptura in pariete apparens, sive per species imaginarias, ut in somniis, sive per species intellegibiles immediate menti impressas, ut fit in scientia infusa. Sed quomodocumque fiunt, lumen intellegibile est necessarium, ut propheta de rebus per eas repraesentatis iudicium ferat. Itaque hoc lumen per se sufficit ad veram prophetiam constituendam; quandoque vero etiam novae species infunduntur, vel species iam acceptae per divinum influxum aliter ordinantur . Sicut in homine facultas naturalis iudicandi, ita etiam haec supernaturalis iudicandi facultas non diversificatur nisi ratione obiectorum, circa quae versatur; unde ipsum lumen non dividitur in varias species neque prophetia ratione luminis, sed ratione obiectorum. Ad accipiendum autem lumen illud divinum non requiritur, ut homo alienetur a sensibus, neque ad percipiendas species sensibiles neque ad recipiendas species intellegibiles, quia nihil horum impedit usum sensum. Solum tum, cum revelatio prophetica fit per visionem imaginariam, homo alienatur a sensibus, ut in somniis supernaturalibus vel in ecstasi, attamen sine ulla perturbatione mentis, qualem Montanistae finxerunt . In quaestione autem, num prophetae semper cognoscant ea, quae prophetant, distinguendum est inter prophetiam perfectam et prophetiam imperfectam seu instinctum divinum. Per instinctum igitur divinum interdum homines moventur ad aliquid percipiendum vel loquendum vel agendum, neque tamen intellegunt, quid hoc ex intentione Dei
Ib. a. 2.
De hac re S. Thomas alio loco haec exponit: „Prophetia habet duos actus, unum principalem, scilicet visionem; alium secundarium, scilicet denuntiationem. Denuntiatio autem fit a propheta vel verbis vel etiam factis. ... Utrolibet autem modo denuntiatio prophetica fiat, semper fit ab homine non abstracto a sensibus, quia huiusmodi denuntiatio per signa quaedam sensibilia fit. Unde prophetam denuntiantem oportet sensibus uti ad hoc, quod eius denuntiatio sit perfecta; alias denuntiaret quasi arreptus. ... Acceptio autem supernaturalis propria prophetae est secundum imaginariam visionem, ad quam visionem inspiciendam rapitur vis humana ab aliquo spiritu et a sensibus abstrahitur, ut Augustinus dicit 12 super Genesim ad litteram. ... In hoc tamen differt prophetia in sua abstractione a sensibus ... ab omnibus aliis, qui abstrahuntur, quod mens prophetae illustratur de his, quae in visione imaginaria videntur. ... de quibus certum iudicium habet per lumen mentis. ... Apostolus [scribens 1 Cor 14, 32: Spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt] loquitur quantum ad prophetiae denuntiationem, quia suo arbitrio subiacet denuntiare. de quibus inspiratur, non autem quantum ad revelationem, qua ipse propheta spiritui subiectur. ... Error Montani fuit in duobus: Primo quia subtrahebat prophetis lumen mentis, quo de visis verum iudicium haberent; secundo quod in ipsa denuntiatione eos a sensibus abstractos dicebat, sicut in furiosis contingit vel in his, qui loquuntur in dormiendo“ (De verit. q. 12, a. 9).