De inspiratione sacrae scripturae
p. 164
significet, ut Caiphas loquens de morte Christi (Io 11, 51), vel milites dividentes vestimenta Christi. In prophetia autem perfecta cum illa motione datur etiam intellegentia rei. „Sciendum tamen, quod, quia mens prophetae est instrumentum deficiens [non tam perfectum quam est mens divina], etiam veri prophetae non omnia cognoscunt, quae in eorum visis aut verbis aut factis Spiritus Sanctus intendit.“ Ergo dicendum non est in verbis Sacrae Scripturae non posse esse ullum verum sensum, quem scriptor humanus non intenderit.
173. Dividitur prophetia in prophetiam comminationis, praescientiae, praedestinationis. Per primam „praenuntiatur ordo causae ad effectum, qui quandoque aliis supervenientibus impeditur“, ut poena per conversionem. Huc pertinet etiam prophetia promissionis, quia homines interdum non implent condicionem, a qua pendet impletio divinae promissionis. Per prophetiam praescientiae manifestantur, quae Deus praecognoscit, „ut fienda per liberum arbitrium hominis“, per prophetiam praedestinationis ea, quae Deus praecognoscit „ut fienda ab ipso“ . Alio modo dividitur prophetia in eam, quae fit per visionem pure intellectualem, et eam, quae adiunctam habet etiam visionem imaginariam. Si agitur de cognoscendo obiecto aeque nobili, pure intellectualis prophetia est excellentior; „magis enim appropinquat ad visionem patriae, secundum quam in essentia Dei veritas conspicitur.“ Quia tamen „prophetia importat quandam obscuritatem et remotionem ab intellegibili veritate, ideo magis proprie dicuntur prophetae, qui vident per imaginariam visionem, quamvis illa prophetia sit nobilior, quae est per intellectualem visionem“ .
Quae hic in textu eiusdem articuli immediate sequuntur, maxime notanda sunt, quia theoriam inspirationis biblicae ex parte facultatis cognoscitivae continent. Cum enim S. Thomas consideret inspirationem ut quiddam ad prophetiam pertinens, hic indicat, quomodo inspiratio ad scribendum a prophetia presse dicta differat. Quod exponit his verbis:
„Si lumen intellectuale alicui divinitus infundatur, non ad cognoscendum aliqua supernaturalia, sed ad iudicandum secundum certitudinem veritatis divinae ea, quae humana ratione cognosci possunt, sic talis prophetia intellectualis est infra illam, quae est cum imaginaria visione ducente in supernaturalem veritatem, cuiusmodi prophetiam habuerunt omnes illi, qui numerantur in ordine prophetarum [stricte dictorum], quia prophetico officio fungebantur. Unde ex persona Domini loquebantur, dicentes ad populum: ‚Haec dicit Dominus‘, quod non faciebant illi, qui hagiographa conscripserunt, quorum plures loquebantur frequentius de his, quae humana ratione cognosci possunt, non quasi ex persona Dei, sed ex persona propria, cum adiutorio tamen divini luminis.“
Ergo secundum S. Thomam ad inspirationem biblicam non requiritur supernaturalis acceptio specierum, sed sufficit lumen supernaturale, vi
2, 2, q. 173, a. 4.
Ib. q. 174, a. 1.
Ib. a. 2.
Ib. ad 3.