De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 3

Reapse in theologia dogmatica nunc semper fere distingui solet inspiratio a revelatione stricte dicta, quae duae res, quamquam tempore congruere possunt, essentia tamen et natura differunt, cum aliud sit ignota percipere, aliud ad instruendos homines moveri. Sit itaque hoc fixum et determinatum: inspirationem, quae proprie vocatur, theologis esse motionem quandam supernaturalem, qua homines incitantur, ut ea, quae Deus vult, aliis proponant. Quia vero haec propositio fieri potest aut loquendo aut scribendo, rursum distingui possunt duae inspirationes, quarum altera inspiratio prophetica, altera inspiratio biblica dicitur . De sola inspiratione ad scribendum nobis agendum erit.

Haec inspiratio comparari quidem potest cum gratia actuali, quia utraque consistit in motione quadam mediata et immediata voluntatis. Nihilominus ea differentia obtinet, quae generatim est inter gratiam gratis datam (charisma) et gratiam gratum facientem. Haec enim cum destinetur ad promovendam salutem eius, qui eam recipit, ideoque omnibus paretur, illa datur non directe ad salutem recipientis, sed ad aliorum utilitatem, et paucis tantum conceditur. Utraque tamen pertinet ad ordinem supernaturalem.

4. Inspiratio divina graece θεοπνευστία dicitur secundum illud 2 Tim 3, 16: Πᾶσα γραφὴ θείπνευστος. Cum θεόπνευστος sit ἄπαξ λεγόμενον in Scriptura, significatio vocis haurienda est aut ex ipsa grammatica forma, aut ex collatis locis parallelis extra Scripturam inventis, aut ex constanti expositione interpretum, maxime graecorum.

Iam quod attinet formam grammaticam, notum est adiectiva verbalia in τος plerumque habere significationem passivam, quemadmodum, ut maneamus in verbo πνέω, ἔμπνευστος est inflatus. Interdum vero significatio est activa, qua ratione εὐπνευστος dicitur, qui libere respirat. Ergo per se θεόπνευστος potest aut passive aut active intellegi. Si passive accipitur, vertendum est „a Deo inspiratus“; sin active: „Deum spirans.“ Illa versio, cum regulae respondeat, vera praesumenda est, quamdiu solidae rationes non ostenduntur, cur praeferenda sit altera, quae magis est per modum exceptionis. Correspondentia composita cum voce θεός plurima sensum passivum prae se ferunt, ut θεόγνωστος, θεόδοτος, θεοκίνητος, θεόπεμπτος aliaque, quae sunt multo plura numero quam ea, quae sensum activum habent, ut θεόκλυτος et pauca alia. Unde mirum non est, quod lexicographi et grammatici sine haesitatione θεόπνευστος vertunt „a Deo inspiratus“ . Solus fere videtur ex adversa parte stare H. Cremer, qui in „Vocabulario Graecitatis Novi Testamenti“ (s. v. θεός, θεόπνευστος) reicit

Dr Franc. Leitner, Die prophetische Inspiration, Freiburg 1896, 3.

Winer-Moulton, Grammar of New Testament Greek, 3. ed., Edinburgh 1882, 120, ubi in nota additur: „The passive interpretation of this word in 2 Tim 3, 16 can admit of no doubt.“