De inspiratione sacrae scripturae
p. 165
cuius hagiographi cum absoluta certitudine iudicabant de rebus scribendis. „Quandoque igitur in prophetia non est aliqua supernaturalis acceptio, sed iudicium tantum supernaturale, et sic solus intellectus illustratur sine aliqua imaginaria visione. Et talis forte fuit inspiratio Salomonis, in quantum de moribus hominum et naturis rerum, quae naturaliter accipimus, divino instinctu ceteris certius iudicavit.“ Hagiographi, etsi interdum visiones habuerunt quantum ad acceptionem rerum, eo tamen distinguuntur a prophetis presse dictis, quod prophetarum visiones sunt imaginariae, hagiographorum vero ut talium pure intellectuales. „Specialius prophetae nuncupantur, qui secundum imaginarias visiones prophetiam habuerunt... Hagiographi autem dicuntur, qui supernaturaliter solum visiones intellectuales habuerunt, sive quantum ad iudicium tantum, sive quantum ad iudicium et acceptionem simul.“
Quid hagiographus supernaturaliter iudicet de rebus sibi aliunde notis, S. Thomas non dicit, sed per se patet eum debere saltem iudicare sibi haec vel illa ut vera scribenda esse. Alibi ait: „Iudicio Spiritus Sancti determinatum est, quibus similitudinibus in certis Scripturae locis res spirituales significentur“, ut cum „Deus aliquando metaphorice significetur per lapidem, quandoque per leonem, quandoque per solem, aut aliud huiusmodi“ . Non colligitur ex doctrina S. Thomae hagiographos necessario distinxisse, utrum loquerentur ex instinctu divino, an ex spiritu proprio .
Propheta a Deo non solum accipit illuminationem intellectus, sed etiam motionem supernaturalem voluntatis ad loquendum. Idem valet de hagiographis quoad scriptionem. Hanc motionem fieri ex instinctu divino, S. Thomas diserte docet, ut supra iam audivimus (n. 169). Sacram Scripturam esse ex instinctu divino probat verbis 2 Petr 1, 21: „Non enim voluntate humana allata est prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.“ Et addit: „Ideo lingua hominis se habet in Scriptura Sacra sicut lingua pueri dicentis verba, quae alius ministrat. Ps 44, 2: ‚Lingua mea calamus‘, et 2 Reg 23, 2: ‚Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.‘“ Haec fere sunt, quae S. Thomas tradit de inspiratione Sacrae Scripturae.
174. Deinde distinguit gradus prophetiae secundum visionem imaginariam, quia secundum visionem intellectualem non possunt a nobis immediate distingui.
Primus gradus est, „cum aliquis ex interiori instinctu movetur ad aliqua exterius facienda“, ut Samson.
Secundus gradus est, „cum aliquis ex interiori lumine illustratur ad cognoscendum aliqua, quae tamen non excedunt limites naturalis cognitionis“, sicut Salomon disputavit de lignis et animalibus. „Hi tamen duo gradus
De verit. q. 12, a. 12. Ib. ad 10.
3, q. 60, a. 5 ad 1. Cf. 2, 2, q. 178, a. 4.
Prooem. comment. in Psalmos.