De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 166

sunt infra prophetiam proprie dictam, quia non attingunt ad supernaturalem veritatem.“ Alii gradus dividi possunt in duas classes, prout aut sola signa percipiuntur, aut etiam personae apparent, et iterum prout haec aut in dormiendo aut in vigilando fiunt. Sic autem habebimus novem alios gradus, etsi S. Thomas non expresse sic enumerat.

Tertius gradus est, quando propheta in dormiendo videt res imaginarias.

Quartus gradus, quando in dormiendo audit voces.

Quintus gradus, quando in vigilando videt propheta res imaginarias, ut Ieremias vidit ollam successam.

Sextus gradus est, quando propheta in vigilando audit voces.

Septimus gradus est, quando propheta in dormiendo videt hominem sibi colloquentem aut aliquid demonstrantem.

Octavus gradus est, quando is, quem in dormiendo videt, est in specie angeli.

Nonus gradus, quando in vigilando apparet homo loquens.

Decimus gradus, quando in vigilando apparet angelus loquens.

Undecimus gradus, si colloquens vel demonstrans „videatur in dormiendo vel in vigilando in specie Dei“. „Super hos omnes gradus est tertium genus prophetiae, in quo intellegibilis veritas et supernaturalis absque imaginaria visione ostenditur, quae tamen excedit rationem prophetiae proprie dictae. Et ideo consequens est, quod gradus prophetiae proprie dictae distinguantur secundum imaginariam visionem.“

Maximus prophetarum fuit Moyses, primo quia aliquoties vidit Dei essentiam, secundo quia in visione imaginaria non solum verba audivit. sed etiam loquentem in specie Dei vidit, tum in dormiendo tum in vigilando, tertio quia nomine Dei loquebatur toti populo, novam legem proponens, quarto quia miracula operatus est coram toto populo infidelium. Ministri tamen Novi Testamenti praeferuntur ipsi Moysi propter clariorem revelationem . Beati caelestes non sunt prophetae; nam, etsi iis aliquid a Deo revelatur, non tamen ut procul a Deo exsistentibus, sed ut intime Deo coniunctis .

175. Quod attinet quaestionem, utrum Deus sacris scriptoribus inspiraverit etiam ipsa vocabula an res tantum scribendas, eam S. Thomas non ex professo tangit. Attamen diversitatem in modo loquendi et scribendi derivat ex indole scriptoris humani.

E. g. in epistula ad Hebraeos S. Paulus „ideo est elegantior in stilo, quia, etsi sciebat omnem linguam 1 Cor 14, 18: ‚Omnium vestrum lingua loquor‘,

2, 2, q. 174, a. 3, ubi, ut dictum est, illos gradus paulo quidem aliter disponit, sed tamen omnes enumerat. Haec manifeste sampta sunt ex Maimonide (supra n. 27) sicut et alia, quae de prophetia docet. Thomae notam fuisse illam Maimonidis doctrinam inde efficitur, quod in quaestione disputata de prophetia (12 de veritate), quam saepe allegavimus, pluries ad doctrinam Maimonidis provocat, ut in articulo 2 ad 6, in corpore articuli 5, in articulo 12 ad 6. Attamen in multis, iisque essentialibus, a doctrina Maimonidis recedit, ut statim patebit consideranti utramque expositionem. Maimonides illos gradus prophetiae collegerat ex variis locis Sacrae Scripturae; unde eatenus nihil obstat, quominus eius doctrina retineatur. Alia vero receperat ex philosophia Arabum peripateticorum, quae in multis non congruit cum dogmatis christianis, sed necessario reicienda est (ceterum cf. supra n. 69 nota, n. 79 117 nota).

2, 2, q. 174, a. 4.

Ib. a. 5.